|
Qui non vult operari, non manducet (II Thess. III). Quaeritur de quo
opere hic agatur. Si enim de exteriori, quomodo praecipit ne manducet
qui non vult operari? Multi enim digni sunt manducare, licet non
operentur. Solutio. Augustinus dicit quod Apostolus vult servos Dei
corporaliter operari, ut non compellantur egestate, necessaria petere;
non tamen male agunt, qui opera exteriora pro spiritualibus postponunt
cum habeant unde vivant, quia Maria optimam partem elegit (Luc. X). Illi
vero, qui curiositati dediti operari nolunt, reprehenduntur; non qui
minora bona pro majoribus deserunt.
|
|