|
Qui extollitur super omne, quod dicitur Deus, ut dii gentium vel sancti;
aut quod colitur, ut Deus Trinitas. Sed quaeritur quomodo poterit se
extollere super Deum trinitatem? Nonne haec erit maxima ejus superbia et
extollentia quod dicet se Christum esse, et ita Deo aequalem, non enim
majorem se dicet; quomodo ergo extollitur super omne quod colitur Deus?
Solutio. Ut mihi videtur in hoc intelligitur haec extollentia, quod ille
iniquus, homo peccati, filius perditionis, venerationem et culturam soli
Deo Trinitati debitam, faciet sibi exhiberi et non Deo. Legitur quod
sicut in Christo habitavit plenitudo divinitatis, ita in Antichristo
plenitudo malitiae, et omnis iniquitatis, et, ut ita dicam, plenitudo
diabolitatis erit.
|
|