QUAESTIO VIII. |
Unde potest quaeri an erit homo simpliciter, an diabolus personaliter eum assumet, ut Deus hominem. Solutio. Non potest diabolus sic hominem assumere, ut sibi personaliter unitus sit; erit ergo purus homo, quem tamen diabolus sic possidebit, ut omni virtute nequitiae suae, et omni iniquitate impleat, ut prorsus deditus illi et devotus nihil velit, nihil possit nisi quod diabolus vult et potest. |