QUAESTIO IX.

Quia ignorans feci, etc. Dicit expositor quod istud, quia potest causam notare vel consecutionem. Ssd quaeritur quomodo ignorantia, quae culpa est, possit esse causa divinae misericordiae. Solutio. Est quaedam ignorantia ex infirmitate: ex qua si quis zelo bono agat contra Deum, ex affectu, quem habet, meretur ab illa ignorantia liberari.