|
Venit in hunc mundum peccatores salvos facere, etc. Quaeritur de
parvulis, qui sunt nati ex parentibus baptizatis, an pertineant ad
peccatores, propter quos salvandos venit Jesus in mundum. Hi enim
peccatum actuale non habent, et originale quomodo contrahere possunt a
parentibus, quod ipsi non habent; quia est eis dimissum. Solutio.
Sciendum est quod originale peccatum sic dimittitur in baptismo, non ut
omnino non sit, sed ut culpa non sit. Manet vero corruptionis vitium
etiam in baptizatis, qui generant, non ex eo quo sunt renati, sed ex
vetustate corruptionis, per quam transit culpa originalis in parvulos:
unde et ipsi indigent remedio. Unde et ipse medicus ait: Parvulos sinite
venire ad me (Marc. X).
|
|