|
XII. Regi autem saeculorum immortali, invisibili, soli Deo, honor et
gloria in saecula saeculorum. Amen. Dicit expositor quod homo assumptus
a Verbo ex eo tempore rex est saeculorum, ex quo assumptus est a Verbo;
sed si homo assumptus non est homo, nec Deus, nec persona, ut quidam
ausi sunt profiteri, quomodo homo assumptus ex quo est assumptus, et non
ante, rex est saeculorum? Nos autem dicimus quod homo assumptus a Verbo
est homo et Deus: ipsum Verbum a quo assumptus est, et coepit in tempore
esse rex saeculorum, quando videlicet coepit assumi a Verbo. Quando enim
coepit esse Deus homo, coepit et homo esse Deus, sicut multae
auctoritates protestantur.
|
|