QUAESTIO XIV.

Unus mediator Dei, et hominum homo Christus Jesus. De mediatore jam superius ex parte dictum est. Hic autem illud sufficiat intueri quod dicit expositor, quod in quantum est homo, est medius, non in quantum Verbum. Sed nonne inter angelos, et Deum Patrem, et etiam inter Spiritum sanctum medius est in quantum est Verbum, licet aliter inter angelos et Deum Patrem, et aliter in Spiritum sanctum medius sit et Patrem? Solutio. Bene concedi potest quod, in quantum est Verbum, medius inter rationales creaturas et Deum Patrem est; sed non est medius inter Deum Trinitatem, et homines in quantum Verbum est, sed in quantum est homo similis Deo in justitia, hominibus in mortalitate. Si enim in quantum est Verbum, esset medius inter homines et Deum Trinitatem, jam aliquid esset medium inter seipsum et aliud, quia verbum inter se et homines; quod non est concedendum. Dicet aliquis: Jam Christus non est mortalis, quomodo ergo est medius inter homines mortales, et Deum immortalem, cum ideo medius dictus sit; quia similis est hominibus per mortalitatem, et Deo per justitiam? Solutio. Adhuc nos Christus Deo Patri tanquam mediator optimus reconciliat per id quod pro nobis fecit in diebus carnis suae, id est mortalitati.