QUAESTIO XV.

Adam non est seductus, sed mulier. Quaeritur uter plus peccaverit, an Adam, an Eva? Solutio. Dicunt doctores, quod mulier non solum peccavit; sed etiam virum peccare fecit. Cui solutioni sic objicitur: Adam est seductus, quia non credidit verum esse, quod hostis persuasit; mulier vero est seducta credens verum esse, quod serpens dicebat; et sic consequens est quod ille scienter, et illa per ignorantiam peccavit; sed gravius est scienter peccare, quam per ignorantiam. Unde consequens est quod plus peccaverit vir quam mulier. Solutio. Ignorantia illa non habuit excusationem, quia ex culpa processit, dubitando enim respondit dicens. Ne forte moriamur (Gen. III). Vir autem cogitavit de Dei misericordia, et poenitentia; et ideo minus peccavit.