|
Quaeritur quomodo verum sit, quod non est seductus? Nonne credidit
commissum esse veniale, quod erat mortale? Ergo et ipse aliquo modo est
deceptus. Solutio. Non est seductus prior, et in eo, in quo mulier, ut
dicit auctoritas. Sed nunquid non est seductus, si prior non est
seductus, et in eo in quo mulier? Si enim quis non est vulneratus in
capite, ergo non est vulneratus? Nunquid ad negationem determinatam
sequitur simplex negatio? Solutio. Doctores Novi Testamenti quandoque
dicunt aliquod non fuisse, quod Scriptura Veteris Testamenti non dicit
fuisse. Unde quia scriptura Geneseos loquens de seductione mulieris,
nihil dicit de aliqua seductione viri, ideo Apostolus dicit: Adam non
est seductus, sed mulier. Juxta eumdem modum loquendi, alibi idem
Apostolus, quod Melchisedech non habuit principium, neque finem, non
patrem, non prolem asserit, cum tamen in veritate principium, et finem,
et patrem, et forsitan prolem habuerit, sed quia scriptura sic inducit
eum, ut nec de ejus genealogia, nec nativitate, nec morte aliquid
dixerit, ideo Apostolus asserit omnia praedicta non habuisse, Et
Ambrosius dicit quod vir cum prima muliere benedicitur, et non cum
secunda, quasi diceret: In sacra Scriptura legimus benedictionem viri
cum prima muliere, sed non legimus, ubi Deus benedicat virum cum
secunda.
|
|