|
Salvabitur autem mulier per filiorum generationem. Si generatio filiorum
salvet, quid faciet continens vel virgo? nunquid non salvabitur, quia
non habet filios? quid est quod alibi ait Apostolus: Beatior autem erit,
sive vidua, sive virgo, si sic permanserit? Solutio. Non ponit causam
salutis in filiorum generatione; sed potius in fide et dilectione, unde
subjungit: Si permanserit in fide et dilectione. Et est sensus, et si
mulier fuerit causa peccati, tamen salvabitur non solum continens, vel
virgo, sed etiam nupta, etsi nunquam a filiorum generatione cessans, sed
per filiorum generationem incedens ab hoc mundo exierit, si tamen
permanserint in fide et dilectione. Vel augmentum salutis valebit ei, si
filii ejus per doctrinam, et industriam ipsius permanserint in fide et
dilectione, Vel mystice potius intelligitur. Mulier typus est carnis,
quae alibi signatur per turturem. Adam est figura rationis, quae per
passerem figuratur. Filii sunt bona opera, quae per pullos turturis
intelliguntur, qui in nido Catholicae fidei tantum vivunt; extra non
vigent, imo conculcantur, quia bona opera non prosunt paganis, Judaeis,
haereticis, schismaticis. Unde dicit hic: Si permanserit in fide et
dilectione, scilicet filii mulieris, pulli turturis, bona opera.
|
|