|
Si quis episcopatum desiderat, bonum opus desiderat (I Tim. III), etc.
Sed iste ambitiosus desiderat episcopatum, nunquid potest inferri, ergo
desiderat bonum opus? Solutio. Episcopatus est intentio super suam, et
aliorum vitam, et sic nomen est operis, quod desiderat bonus, qui
intermissa, sed non relicta, Rachele decora facie, cum Jacob intrat ad
Liam oculis lippam, propter filiorum fecunditatem, de monte
contemplationis cum Moyse descendit ad campos actionis, Non enim sic
debet quisquam esse otiosus, ut in eodem otio non cogitet utilitatem
proximi, nec sic actuosus, ut contemplationem Dei non requirat.
Episcopatus etiam nomen est dignitatis, quam desiderat ambitiosus, qui
vult potius praeesse quam prodesse.
|
|