QUAESTIO XXIII. |
Justificatum in spiritu. Nonne sermo praecessit de Verbo Dei? hoc autem non est justificatum, sed potius ab aeterno justum natum. Solutio. Cum sermo fit de Christo, diligenter intuendum est quod dicatur, et secundum quid; hoc ergo, justificatum in spiritu, intelligitur Christus secundum assumptum hominem, secundum quem immunis est ab omni peccato, omnimodam habens justitiam. |