QUAESTIO XXV. |
Nihil rejiciendum, quod cum gratiarum actione percipitur (I Tim. IV). Quaeritur an hoc sit contrarium legali doctrinae, quae discernit quosdam cibos, dicens alios mundos, alios immundos? Solutio. In lege quaedam animalium dicta sunt immunda non natura, sed significatione: ut si de porco, et agno requiratur, utrumque mundum in natura, quia omnis creatura bona est; in significatione tamen agnus mundus est, porcus immundus. |