QUAESTIO XXVI.

Pietas ad omnia utilis est, promissionem habens vitae, quae nunc est, etc. Quaeritur quid vocet promissionem praesentis vitae; nam de promissione futurae constat. Solutio. Temporalium sufficientiam et spiritualium abundantiam. Utrumque enim Deus promittit cultoribus. Sufficientia temporalium promittitur, ubi dicitur; Primum quaerite regnum Dei et haec omnia adjicientur vobis (Matth. VI). Abundantia spiritualium ubi scriptum est: Quicunque haec, vel illa reliquerit propter me, centuplum accipiet (Matth. XIX), id est in praesenti spiritualium bonorum jucunditas temporalium bonorum affluentiam tantum excedit, quantum centenarius unitatem superat.