QUAESTIO XXIX.

Dignus est operarius mercede sua (I Tim. V), etc. Quaeritur, an id, quod a plebe datur praedicatori, sit debita merces et condigna; et an peccet, si pro ea praedicat, et an qui hoc facit vendat Evangelium. Solutio. Quis audeat dicere non esse mercedem, quod ipsa veritas vocat mercedem? Non tamen pro tali mercede debet praedicare, sed ut aeternam mercedem accipiat a Domino. Necessitatis itaque est accipere unde vivitur, charitatis est praebere, imo debitum, ut qui accipiunt spiritalia, ministrent carnalia. Praedicator debet accipere, ut praedicet; non praedicare, ut accipiat.