QUAESTIO XXX.

Peccantes vero coram omnibus argue. Huic videtur esse contrarium, quod Dominus dicit in Evangelio: Si frater tuus peccaverit in te, corripe eum inter te et ipsum solum (Matth. XVIII). Nunquid tam bonus discipulus discordat a tam bono Magistro? Solutio. Utrumque verum est, et aliquando illud, quod Dominus ait proprio ore scilicet quando tu solus sis, faciendum est; culpa enim occulta secreto debet argui, ut Joseph justus fecit de Maria, solus suspicans adulterium; alioquin, si aliter feceris, eris proditor, non corrector. Aliquando etiam faciendum est, quod Veritas dixit ore Pauli scilicet quando palam peccatur. Publica enim offensa publica indiget satisfactione.