QUAESTIO XXXII.

Languens circa quaestiones, et pugnas verborum (I Tim. VI), etc. Quaestio erat, an aliquis esset servus, cum omnes ex eisdem patribus sint orti, et omnes Christus redemerit. Item pugna verborum liberaverit, quia Dominus dicit: Si Filius vos liberavit, vere liberi estis (Joan. VIII), quae et similia videntur dissentire a doctrina apostolica, quae hortatur servos subjectos esse dominis suis, et similiter verbis Domini dicentis: Reddite ergo quae sunt Caesaris Caesari, etc. (Luc. XX.) Sic autem solvenda est talis controversia verborum; hoc, si Filius vos liberaverit, vere liberi estis, intelligendum est de spiritali libertate, non de carnali. Paulus autem loquitur de libertate et servitute carnali quam non tollit spiritalis.