QUAESTIO XXXIII.

Radix omnium malorum est cupiditas. Alibi dicit Scriptura: Initium omnis peccati est superbia (Eccle. X). Hic autem, quod avaritia vel cupiditas. Si enim avaritia habetur species pro genere, quomodo utrumque verum est? si enim superbia initium est omnibus peccati, ergo cupiditatis; et si cupiditas radix est omnium malorum, ergo super biae; et sic idem causa est et effectus ejusdem. Solutio. Cum dicitur quod radix omnium malorum est cupiditas, vel omnis peccati initium superbia, si genera singula intelliguntur, falsum est, si autem genera singulorum, verum est. Nullum enim genus peccati est, quod non quandoque ex superbia, quandoque ex cupiditate nascantur. Nam sunt aliqui qui divitias cupiunt, ut per eas ad culmen honoris pertingere valeant; sunt alii, qui ideo dignitatem appetunt, ut ditiores fiant.