QUAESTIO XXXIV.

Solus potens. Nonne angeli potentes sunt, unde et virtutes, et potestates vocantur? Solutio. Solus Deus potens per naturam ex eo quod est; angeli vero per gratiam ex eo quod acceperunt, potentes sunt.