QUAESTIO XXXV. |
Qui solus habet immortalitatem, etc. Nonne animae et angeli etiam per naturam sunt immortales? Solutio. Solus Deus habet immortalitatem, id est immutabilitatem, quia nec potuit, nec potest, nec poterit peccare. Hanc immortalitatem non habent nec angeli, nec animae sanctorum, licet enim sint immortales per gratiam, tamen mutabiles per naturam vere esse creduntur. |