QUAESTIO XXXVII.

Quem nemo hominum vidit, nec videre potest. Nonne Abraham vidit Deum, et Moyses, et caeteri patres? Quomodo ergo verum, quod nemo Deum vidit unquam? Item, nonne et nos ejus visionem speramus? Sed quomodo, si nemo potest eum videre? Solutio. Deus in natura sua est invisibilis oculo carnis illae vero visiones sanctis patribus in creatura subjecta exhibitae sunt. Unde Moyses post figuras illas, in quibus Deus videbatur, ait: Domine, ostende mihi faciem tuam (Exod. XXXIII). In futuro autem videbitur Deus a mundo corde, et nunc videtur a sanctis angelis.