QUAESTIO XXXVIII.

Devitans profanas vocum novitates, etc. Quaeritur an omnes vocum novitates sint vitandae. Solutio. Non, quia non omnes sunt profanae, ut hoc ipsum nomen Christianum, homousion, mandatum novum, et testamentum novum, et canticum novum, novitates vocant non profanas, sed sacras, et religioni congruentes. Hypostasis autem tempore haereticorum notabat profanam novitatem, quo nomine haeretici utebantur, nunc in significatione personae, nunc in significatione substantiae, ad deceptionem simplicium, ut si concederent Trinitatem esse hypostasim unam, inferrent: Ergo sunt una persona; sin autem dicerent Patrem, Filium et Spiritum sanctum esse tres hypostases, concluderent: Ergo sunt tres substantiae. Nunc autem hoc vocabulum non notat profanam novitatem, quia redactum est ad significationem personae. Unde concedimus modo simpliciter Trinitatem esse tres hypostases, et non unam; quod non erat concedendum sine determinatione olim, quando adhuc retinebat multiplicem significationem.