QUAESTIO III.

Gratia, misericordia et pax, etc. Quaeritur cur praeter solitum, Apostolus in hac salutatione tria ponat dicens, gratia, misericordia, et pax. Solutio. Novem praecedentes Epistolas scripsit communiter ad Ecclesias. Hanc autem specialiter Timotheo coepiscopo; ideo tria ponit. Per misericordiam idem intelligens, quod in aliis per gratiam scilicet remissionem peccatorum; per pacem tranquillitatem et praelibationem futurae vitae; per gratiam vero intelligit donationem Spiritus sancti, qua armantur ministri Christi.