QUAESTIO XXXIX.

Et oppositiones falsi nominis scientiae, etc. Quaeritur quid vocet Apostolus scientiam falsi nominis. Nunquid logicam? sed si hoc est, quomodo Augustinus vocat dialecticam scientiam scientiarum, quae non solum facit scientem, sed etiam demonstrat scientem? Solutio. Ut arbitror, scientiam falsi nominis vocat artem sophisticam, cujus oppositiones devitandae sunt a piis et mansuetis: quia non valent, nisi ad subversionem simplicium.