QUAESTIO V. |
Finis autem praecepti est charitas, de corde puro, et conscientia bona, et fide non ficta. Hic definit Apostolus charitatem, ut dicit expositor. Unde potest quaeri quae sit definitio hic data, an hoc finis praecepti? an hoc de corde puro, et conscientia bona, et fide non ficta? Solutio. Definitio charitatis est, esse de corde puro, et conscientia bona, et fide non ficta. |