|
Item potest quaeri an haec definitio conveniat omni charitati. Quod si
concedatur, nullus est habens charitatem, qui non sit perfectus, quia
legem consummans et perficiens; quia charitas finis est praecepti, id
est perfectio et consummatio. Si enim finis ponitur pro consummatione in
hoc loco. Alibi autem ponitur pro consumptione, ut cum dicitur, panis
finitur. Alibi pro termino, ut cum dicitur: Hic finitur ager. Item, quis
potest habere cor purum et conscientiam bonam sine charitate? nonne
cordis munditia, et bona conscientia procedit ex charitate? quomodo ergo
charitas procedit de corde puro? Solutio. Videtur mihi quod hic
definitio perfectae et consummatae charitatis assignatur, et ita non
convenit haec definitio imperfectae charitati. Primum datur dilectio,
quae cor mundat, et ex qua bona opera fiunt, et ex quibus nascitur bona
conscientia, tandem corde mundato, et bona conscientia comparata
perficitur charitas et consummatur, quae est finis praecepti. Haec dico
sine praejudicio melioris sententiae.
|
|