PROOOEMIA EDITIONIS ANNI MDXXV.


Reverendissimo in Christo Patri...

Reverendissimo in Christo Patri, et Galliarum Pari dignissimo, Domino Michaeli BOUDETO Lingonensi episcopo circumspectissimo, F. Joannes BORDERIUS humilis abbas S. Victoris, salutem.

Salomon sapientiae torrente, ut nemo non novit, apprime conspicuus, antistes amplissime, non modo,

“bibe, inquit, aquam de cisterna tua et fluenta putei tui (Prov. V),”

sed etiam

“deriventur, ait, fontes tui foras, et aquus tuas in plateis divide (ibid.).”

Quibus utique verbis penitus medullitusve scrutatis, ipse, ut alia nonnulla divinorum mysteriorum sensa, ita hoc ipsum subjudicasse videtur; ne scilicet litteraria eorum, praesertim scriptorum qui rei conducunt publicae monimenta, domesticis occludamus parietibus, privatas aliquorum lucubrationes tantum demulceamus, et inter sola eorum ubera, licet alioqui charitatis lacte tumentia, commorari sinamus. Non enim, vel ipso qui veritas est auctore, aut civitas abscondi supra montem posita, aut lucerna sub, modio poni, sed super candelabrum erigi debet. Hinc et non parum scite scriptum legimus:

“Absconsa sapientia et thesaurus invisus, quae utilitas in utrisque?”

(Eccli. XX.) Ad quae sane omnia diligentius praecogitanda, et praecogitata sedulius obeunda, non mediocriter exstimulat non satis fausta tempestas haec nostra, quae haereticorum monstra etiam pios piorum animos fascinantia peperit, magistros prurientes auribus coacervavit, versipelles doctrinas invexit, atque vafros orthodoxi dogmatis pessundatores attulit. Adversus quorum toxica paranda esse antidota quae medeantur, mittendas sagittas quibus dissipentur, et fulgura quibus conturbentur multiplicanda nullus sano inficiabitur animo. Proinde tum ne privatae incubantes utilitati publicam postergare aut verius floccifacere videremur; tum ne adversus hos veritatis exsufflatores, cum possumus aliquid, dicamur nihil velle afferre praesidii, litterarios Hugonis nostri, quem de Sancto Victore vocant, triticeos manipulos, sparsim in litteraria nostra area, quam bibliothecam appellant, et in nonnullis aliis aliorum locis erectos colligere atque in tres tomos aut fasces colligare curavimus, eos in publica horrea mittentes usui publico subservituros, ut vel sic illorum fascinatorum et fraterno honori invidentium ex zizaniis confectos manipulos quasi humi repentes faciamus, hujus tunica induti polymita, quasi perfecta praefulgentis justitiae manipulos adorare, seu cauteriatam eorum doctrinam ac decipulas praesertim insipientium pedibus, ponentem, faciamus immaculatae istius doctrinae cedere. Quam enim sint pia, quam sancta, quam omni ex parte veritatis conscia Hugonis hujus nostri dogmata, non nostro ut pote domestico, sed aliorum quorumlibet censendum est judicio. Speramus autem dicturos omnes etiam quorum caligantibus oculis lux odiosa est, quique in aliena solent scripta naribus aduncis aut frontibus caperatis cachinnos movere, ea esse ejusmodi ut a quovis sincero Christianismi cultore, amplexari merito possint. Nam, ut obiter aliquid de eorum commendationibus exprimamus, quid, quaeso, ipsis sanctius? quid religiosius? quid ab omni errorum fermento alienius? maxime autem ab eo errore impiissimo quem nonnulli praedictorum veritatis exploratum in supersacrum altaris sacramentum nefandissime perstrepunt. Quandoquidem, quantum hic Hugo noster fidei, quantumque venerationis huic superbenedicto altaris sacramento impenderit, vel ex eo exploratum est maxime, quod in vitae suae calcaneo hostia, quam per intimum spiritus sensum non esse consecratam deprehendit, consultissime uti noluit. Non est hic, inquiens, Deus meus. Sed consecrata exhibita sibi, eaque ob imminens ex laeso ventriculo vomitus frequentioris periculum non accepta, Filius, ait, redeat ad patrem et spiritus ad Deum qui fecit illum: quod usu credimus venisse non tam interno quam alieno testimonio suffulti. Hos igitur tam sanctos, tam sancti viri triticeos manipulos, haec, inquam, nostri Hugonis tam sancta opera mero tritico exuberantia, meram scilicet et sinceram illius grani frumenti Jesu Christi doctrinam redolentia celeberrimo tuo nomini, dignissime praesul, ut non potuimus, ita nec debuimus non dicare, tum quia sanctorum es operum praecipuus et cultor et amator, tum quia ut aliis ita istis potes operibus ad eradicandam novellorum istorum dogmatum quam non plantavit Pater coelestis plantationem, uti. Siquidem eorum es ut opere ita verbo insectator non tepidus; tum demum quia Victorini hujus nostri coenobii cujus Hugo iste et felix fuit alumnus, et Pater observandus, dilector es sincerus, aemulatorque assiduus. Suscipies igitur, observandissime Pater, haec quae tibi nuncupanda censuimus opera, et a malignis malignorum dentibus ex innata tibi ac germana benignitate lutaberis. Vale, Felix Victorinorum tuorum memor semper et amans. Ex eodem Victorino nostro coenobio ad Nonas Octobris, hoc anno salutis humanae 1526.

Ad eumdem longe reverendum Lingonensem episcopum F. Roberti Batthei coenobitae Victorini Elegidion.

Magna tibi vitae probitas laudabilis, estque
Virtus nobilium, praesul amande, ducum.
Indigenae tutum plebis te semper asylum
Orbis veridico Gallicus ore canit.
Nostra autem observat domus haec te moribus altum,
Et sancta celebrem relligione Patrem.
Sincera recolis priscos qui mente parentes
Victorinorum lumina rata Patrum
Unde inter cunctos noctuque diuque lucerna
Clara, tibi noster maximus Hugo datur.
Quem manibus placidis animoque, precamur, amico
Suscipias, gratum (nam scio) munus erit.

Ad eumdem in primis reverendum in Christo Patrem dominum Michaelem Boudetum Lingonensem episcopum quammeritissimum, ac patrem ducemque Galliarum, Carmen.

Fulgida Francorum pariumque ducumque lucerna,
Lingonice antistes, nihil hoc indignus honoris
Culmine, qui qualem praescribit Apostolus, aut es
Aut nullus toto reperitur episcopus orbe.
Scilicet haud pompis turges, fastuve superbo
Non iracundus, luxuve solutus, amator
Non furiosus opum, aut aurae sectator inanis
Nec ventrem faciens, ut plurima turba, sepulcrum:
Sed simplex animoque humili, sed pectore miti;
Sobrius, et lumbos praecinctus, lege severa
Ipse tuum corpus castigans, largus ad omnes:
Tutela et custos alieni, prodigus aeris
Es proprii, et fratrum semper sincerus amator
Victorinorum: quorum, quia plurima debet
Sancta domus, nec habet quod digne exsolvere possit
Hugonem ipsa suum tibi dedicat, accipe donum
Quo nihil ipsa potest majus praestare, nec ipse
Plurima cum dederis, plura aut majora reposcas.

Venerando Patri, priori Sancti Victoris, fratri Joanni Simoni viro inprimis circumspecto F. Roberti Batthei Carmen Sapphicum.

Te poli rector simul atque terrae
Summus, ob dotes animi beatas,
Pluribus sacro decoravit annis,
Munere claustri.
Nomini cujus proprio referre
Gratiam multi similem tenemur.
Atque pro sumpto meritum labore
Promere laudis.
Primus hos inter memorandus omnes
Mancipatorum venio tuorum
Debito nostrae juvenum cohortis
Ordine tento.
Sanus ac verax siquidem magister
Libere nobis datus es, volente
Patre quem claris speciosa in armis
Indicat ulmus.
Unde complures Domino per annos
Principum summo pariterque regum
Militans visu tenui, paterno
Numine fultus:
Hac in insigni placide beati
Aede Victoris nitido liquore
Plena sacratae veneranda matris
Ubera suxi.
Tuncque pro dulci solidoque pastu,
Primitus nobis rudibus libellum
Patris Hugonis solitum dedisti
Mente serena.
Is quidem promptis manibus piorum
Semper offerri juvenum suevit.
Sicque de statu liber ut feratur
Incipientum.
Prorsus hunc gessi vario refertum
Flore virtutis, placidus venuste,
Pergerem quoquo, puduit nec ullo
Temporis usu.
Imbuit nempe teneris ab annis
Quosque confratres, monitis ad ipsum
Mente conversos, animoque matrem
Relligionis.
Sicque nos vitae rigidae sequaces
Ducit ad portus requiem perennis
Sic modum servans medium per omnem
Gressibus almis.
At mihi quondam quoniam novello
Lumen Hugonis modicum dedisti;
Si tuae menti sedet, aggregatum
Accipe totum.
Ejusdem ad lectorem Dodecastichon.
Accipe jucunda praeclari fronte magistri
Hugonis magnum, candide lector, opus.
Errantes revocat, faciles regit, irritat altos,
Edocet attentos, nobilitatque pios.
In tenebras hominum clarum genus exteriores,
Nullum fallaci sustinet ire via.
Quin et perpetuo solidum dat tempore partum
Quisquis ad incoeptum concomitatur iter.
Quaenam grata, precor, divini munera nutus
Mens contemplantis splendidiora cupit?
Ergo doctiloqui digesta volumina Patris
Accipe Virtutem praesidiumque ferent.

F. Francisci Grini, cujus erat illud, Fulgura, etc., ad volumen voluminisque auctorem, carmen.

Exspectata diu proavis monimenta sepultis,
Quid rerum, obtestor, tenuit vos abdita solis
Jampridem exactis? quae nox caligove vestros
Occuluit vultus? nunquid pertaesa fuistis
Atque peregrinos fortasse oblita penates?
O studiosorum spes unica deliciaeque
Jam paradisiacis vernans in sedibus, alme
Hugo, tuis tandem liceat spatiarier hortis.
Auspice te liceat salientia tangere fontis
Flumina signati, vernosque excerpere flores.
Prima tamen capiti referatur gratia Christo.
A quo est omne bonum, cujus spiramine tanti
Lampas fulgoris quondam tantummodo lucens
Ipsa sibi, toto deinceps lucebit in orbe.
Ascensius ad Hugonem de operibus ejus.
Hugo domus celebris divi Victoris alumne.
Interpres sophiae duxque probate sacrae,
Divinos latices haustos e pectore Christi
Pectora Christicolae fundis in ima chori.
Incontinenti radios acie Hyperionis
Aspiciens, ales nosceris esse Jovis.
Proinde suo nido te Christi enutriit ales
Ut reseces alti mystica principii.
Quin etiam magni divina volumina Mosis
Exponens sensu prosequeris duplici.
Judicum item et Regum declaras gesta sacrorum
Et tripodas vatum Psalmographumque melos.
Threnos retices, nec clausa problemata regis
Pacifici, cujus concio nomen habet.
Idem Evangelii Paulique aenigmata solvens
In Dionysiaca perficis arce tomum.
Mores, claustra, preces, animas, arcas, animantes,
Gesta et sermones mox tomus alter habet.
Templorum ritus, doctorum sensa, sacras res
Cum sacramentis tertius ordo tenet:
Omnia, quae praesul, dux et par Lingoniensis
Curae habet et nullo dente perire sinet.

Ad laudem auctoris F. Jacobi Gault Victorini caenobitae ordinis divi Augustini carmen.

Horrida labentis qui vult discrimina vitae
Vincere, vel rectam laetus adire viam;
Et qui stelliferam summi petit aetheris aedem
Scandere, qui celsi lucida tecta poli:
Gressibus huc lentis festinus adito remotis,
Hoc opus ad sanctum pervolet et studium.
Quidquid habent sacrae divina volumina legis,
Id miris modulis hocce recenset opus.
Est opus hoc clarum, gratum, laudabile, tersum
Quo vitium lecto longius omne fugit.
Aures [aurea?] tranquillae monstratur semita vitae.
Fit via tam claro lumine tuta tibi.
Justitiae sacra jura docet quibus itur in altum.
Arte sua Christi scandere regna docet.
Non hominis sane mortalis filius ille
Hugo, sed divo semine cretus erat.
Promptus ei sermo, cunctis torrentior undis.
Aequa fides, nec non relligionis amor.
Grammaticus, rhetor, geometres, pictor, aliptes,
Augur, et astrorum conscius ipse sophus.
Inter eos quos fama procul devexit in orbem
Praemia victricis prima refert hederae.
Quam quoque communi vulgares voce frequentant,
Ipsius nunquam fama perire potest.
Ingentem aeternos sic laudem est nactus in annos
Aetas quam saeclis tollere nulla queat.
Quin potius claris Hugo scribatur in astris,
Et celebre hoc nomen fulgeat ante Deum.
Sit, licet is nostra tandem regione remotus,
Attamen excelsum nunc viget ante Deum.
Vita patris merito Hugonis laudatur honesta,
Cui superis lapsa est gratia magna locis.
Qui capit auctoris sensus haurire probati,
Rimari hoc studeat non piger ingenium.
Illud et est pomis et odoro flore refertum,
Hoc habet et fructus Pallados eximiae.
Innumeras mittit sanctus te Victor in oras.
Ut queat eximio munere quisque frui,
I decus, o regum, vastum transcurre per orbem.
Instituas Domini mystica templa tui.

Ad sane reverendum Patrem et dominum D. Joannem Bordierium S. Victoris secus muros Parisii, vigilantissimum Pastorem fratris Mathurini Lorrini Parisiensis ejusdem loci humilis caenobitae carmen.

Alma tuum sacri spiramina pertulit austri
Pectus, et hic flores fructus, odorque liquit,
Relligionis apex purae virtutis alumne.
Victorina tibi plaudit amoena phalanx.
Te tersum vulgi speculum, templique perenne
Lumen, plebs omnis Parisiana canit.
Tanquam majorem venerantur honore potentes,
Teque humilem pauper gaudet habere Patrem
Inde secuturum praecedis ovile: senectus
Quod matura dedit rite secutus iter.
Ecce Hugonis opus, clario quod dogmate saxo
Instruxit, valide saxea corda terens.
Saxonia hoc saxum tellus produxit, in altum
Victorina domus transtulit arte virum.
Saxum proh durum! sedes invisa carinis,
Quas tumido Boreas turbine saevus agit.
Corripe tu proram, cursumque supremus olympi
Dirigat, et pleno vela favore regat.
Sic tutum te crede fretis: si cura tumescunt,
Te manet a saxi tegmine certa salus.
Flamina perpellet, nec vim sinet esse potenten.
Percuties saxum flumina sacra dabit.
Aequora dulcescent, sumesque gregemque potabis.
Sic capiet placido corpora fessa sinu.

De multi juga magnitudine et excellentia M. Hugonis de Sancto Victore canonici et theologi, doctissimi fratris Joannis Conrardi ejusdem professionis et sodalitii caenobitae epigrammation.

Magna quidem domus est Victoris: at omnibus Hugo
Major, ei nomen majus in orbe dedit.
Magnus avis, magnus gestis, et nomine magnus.
Ingenio magnus, nec pietate minor.
Magnus apud mundum, sed spreto maximus ipso.
Indeque tota ejus maxima vita fuit.
Magnam ejus mortem miracula magna probarunt,
Raptaque de tumulo magna favilla pio.
Magnus erat quondam, sed nunc est ipse futurus
Major, magna suae per monimenta manus.
Major erit semper, quanto magis ipse legetur.
Quoque magis lectus plus relegetur adhuc.
Vis repetam, magnus fuit Hugo sanguine, vita,
Nomine, coenobio, relligione, libris.
Imo nec ista quidem fortassis magna putanda.
Si non ante Deum maximus ipse foret.

Ejusdem Joannis Conrardi alterum poemation: in quo conqueretur humanae salutis inimicus de damnis cum a toto coenobio victorino, tum ab Hugone acceptis.

Aemulus ille draco, superis qui sedibus exsul
Imperio terris incubat atque mari,
Legit ut auctorem titulosque voluminis hujus,
Bella mihi video, bella parantur, ait.
Hinc secum infremuit furiis ingentibus, atque
Rugitu horrendo talia dicta dedit.
Subditus hic nostras leges susceperat olim
Orbis, ad imperium votaque promptus erat
Ecce loco surgens humili gens paucula, mundo
Spreta quidem regnum perdidit omne meum
Hic sibi sequanicum cellas extruxit ad amnem:
His latet, et toto me tamen orbe premit.
Arma petis, plane ignoro censebis inermem
Si videas, nudo corpore bella movet.
Et tamen intrepide penitus mea tela repellit.
Durior est ipsi marmore nuda caro.
Hanc neque forte gelu penetret, neque flamma resolvat,
Nulla sitis frangat: sed neque dira fames.
Imo (quis hoc credat!) tantum his confidit in armis
Et nocet hinc nobis, unde nocere queam.
De duce, ductor adest geminus, rex atque sacerdos
Quo magis offendar non satis ipse scio.
Ille suas monstrans (qui Victor nomine) plagas,
Excitat inde suos magnanimosque facit.
Hic Augustinus, praesul Carthaginis Afrae.
Vere Afer, belli commoda mille sciens.
Vere Afer, fraudem qui vafre detegat omnem
Consiliumque suis indicet omne meum.
Vocibus assiduo nunc his nunc intonat istis:
Quo sit opus, sermo mirus ubique tonat.
Arguit hos, movet hos, blanditur et allicit istos
Pluraque promittens utilitate movet.
Et quandoque minas tollit, monstratque pericla.
Denique mille sonos, scit variare modis.
Me miserum! neque tam vexatum his esse duobus
Sat fuit, ex istis orta propago nova.
Heu dolor! ipsa suos patres imitatur, et in nos
Bella pari studio quotidiana movet.
Tres magis ex omni detestor prole, Richardum,
Adam ac Hugonem, maximus iste trium.
Augustinus hic est alter sermone diserto.
Illi concurrens ingenioque pari.
Fraude quidem nostra multis hunc invida saeclis
Materno tenuit bibliotheca sinu.
At modo nescio quis nisi sit Borderius abbas.
Cui bene sit nunquam jussit abire foras.
Ibit, et in toto spatiabitur orbe triumphans.
Vexilla ingenii figet ubique sui.
Jam quid ego contra nitar? Succumbimus, eheu!
Vicisti victor tuque genusque tuum.

Ejusdem F. Jo. Conrardi ad M. Hugonem, ut tandem in publicum exeat exhortatio.

Egredere in campum, victoris alumne, patentem.
Et bonus ut Christi praelia miles age.
Ille tuus victor quondam praeclara trophaea
Devictis mundo, daemone, carne, tulit.
Hos quoque vicisti, sed in hoc tibi gloria major.
Quod tua nos etiam vincere scripta docent.
Major enim coelo censetur hic esse futurus,
Qui docet atque facit recta, docente nihil.
Ergo age qui dudum victrici Marte triumphas.
Nos quoque jam monitis fac superare tuis.
Dux ades in bello, divi vexilla repande
Ingenii, mundus gestiet illa sequi.

Jodocus Badius Ascensius D. Joanni Borderio canonicorum divi Augustini domus sancti Victoris antistiti dignissimo et totius ordinis in Gallia instauratori prudentissimo, salutem.

Sane quam consulto, ut alia omnia, abbas sapientissime, hisce diebus elaboratissima doctissimi theologi M. Hugonis a Sancto Victore cognomen sortiti, monimenta litteraria et edenda, et mire laudato semperque laudando Lingonensium episcopo ac duci parique Franciae D. Michaeli Boudeto dicanda curasti. Edenda quidem quae in eis sunt praesentissima contra omnes haereseos jamdudum debacchantis virus antidota; siquidem de sacramentis praesertim eucharistiae, de votis, de libero arbitrio, deque omni vere Christianorum pietate sanctaque persuasione, ita graphice, accurate, docte scripsit, ut ante eum nemo. Dicanda autem tanto praesidio, quod (absit verbo invidia!) inter Galliarum praesules nullus sit illo uno, ad veram pietatem solidamque doctrinam defendendam vel animo propensior, vel auctoritate major, vel magnatium procerumque favore gratiosior, vel suopte consilio prudentior, vel (quod primum, ut opinor, respexisti) coenobii tui olim jam maximorum virorum academiae aut cultor honoratior, aut patronus constantior, vel denique (quod non minus consilii tui prudentiam commendat) quod non facile invenias qui hoc eodem sit Hugonianae lectionis studiosior. Quocirca ipsius studiis mirifice gratificatus es, quod tam praeclara Hugonis tui opera in tres tomos ferme aequales divisa faustissimo illius nuncupasti nomini. In quorum quidem tomorum primo sacros plerosque libros duplici explanat glossemate, litterali videlicet et allegorico: idque ita ut cum in alios fere superet, in Ecclesiastae, Threnorum Jeremiae et Evangelii divi Joannis interpretatione, quaestionum praeterea in Epistolas catholicas arguta decisione ac demum in divini Dionysii de coelestibus hierarchiis explicatione, seipsum, id est humani ingenii vires facile transcendat omnes. In secundo autem plurima sunt ejusdem opera plane aurea ad institutionem et eruditionem praecipue monosticam plurimum conducentia. Porro in tertio altius atque in medio, ut in perorando solent oratores de rebus theologicis, utpote de Verbi incarnatione, Christi voluntatibus, Christi matris gloriosae virginitate perpetua, deque conditionis et reparationis humanae sacramentis disputat. Quae omnia cum ita sese habeant, non potui, Pater amplissime, conceptam de tuo instituto factoque laetitiam epistolio hoc licet rudiusculo non prodere, praesertim cum ea vel mihi cumpluribus placerent nominibus. Primo quod praefata opera ei heroi, cum maxime exoptabam, dedicasti, tum quod illius praesidio et favore non parum emolumenti familiari nostrae reculae sperem accessurum. Non enim putem cuiquam vel momo vel misanthropo deridenda vel displicitura, quae tanto placuerint Platoni. Tum quod Hugoni ipsi magnopere gratuler tanto praesidio ab invidulorum morsiculis defendier, ac demum, ut plurima subticeam, quod toti isti canonicorum ordini pulcherrimo nonnihil obsecutus videar, cum tua tam honorifica in tuos studia non Theonino dente conteram; sed Pyladaeo praeconio in hoc albo praedicem, pandamque quanto studio quantisque impensis haec Hugonis opera curasti transcribenda, recognoscenda ac imprimenda. Ad quam rem si et nos nonnihil contulimus, totum in te afferimus, ut id quoque in illum ipsum cui et nos debemus omnia, liberius, ut constituisti conferas. Vale, Pater cum primis observande, et molimina nostra in partem dextram accipe. Ex officinula nostra impressoria, ad Idus Octobris 1526.

Ad reverendum Patrem suum Joannem Borderium S. Victoris abbatem F. Roberti Barthei carmen.

Qui pius et sapiens morumque decore coruscans
Egregio, passim diceris esse Pater,
Magnifica dignum quod nomen laude Joannes
Haud frustra fontis sacra dedere tibi.
Exigui siquidem constat non ponderis illa
Praecipuis donis gratia parta tuis.
Vipereo nullas mordaces ore loquelas
Profers, aut diri fellis amara capis.
Non te vanus amor, zelus, versutia, murmur,
Non furor, impietas, ambitiove tenet.
At potius verbis, exemplo, stemmate, vita
Victorinorum lumine quemque praeis.
Qui placidum norunt, mitem quoque cernere vultum
Turbine semoto, pastor amande, tuum.
Te nostri prorsus vestigia sana magistri
Hugonis, caste jam patet illa sequi.
Cujus opus clarum, studii solabile numen
In lucem docti mittitur arte viri.
Impio subversi quod sensus devia calcans,
Haereseos virus respuit omne nocens.
Ac pia dispergit maturae semina frugis
Abjecto lolio, seminibusque malis.
Pascatur celebris quo vivens ille tuorum
Coetus, et excelso concinat ore melos.

Ad reverendum in Christo Patrem abbatem Victorinorum Joannem Borderium suus frater Franciscus Grivus

Maxima claustralis Borderi gloria vitae:
Quo duce ploratus, feliciter Hugo revixit,
Haud dubie totus debet tibi carmina mundus,
Atque futurorum laudem genus omne nepotum.
Sed quis, proh! meritas in tanto munere grates,
Officiisque tuis condigna poemata possit
Reddere? cum populi, non propria commoda, quaeras.
Virtutum si quidem nequeunt mortalibus odis
Praemia comprendi, quia sunt huic cognita soli
Qui merces est digna tibi post fata futurus.