|
Lectorem divinarum Scripturarum primum erudire oportet, ut sciat quae
Scripturae divinitatis nomine singulariter dignae sunt honorari. Nam
quidam per Spiritum hujus mundi locuti multa scripserunt. Legimus
carmina poetarum, in quibus cum delectatione nonnulla etiam utilitas
est; sicut ait quidam:
Aut prodesse volunt, aut delectare poetae.
HORATIUS, Art. poet., 333.
Logica, mathematica et physica, veritatem quamdam docent, sed ad illam
veritatem non pertingunt in qua salus animae est, sine qua frustra est
quidquid est. Ethicam quoque scripserunt gentilium philosophi, in qua
quasi membra quaedam virtutum de corpore bonitatis truncata pinxerunt;
sed membra virtutum viva esse non possunt sine corpore charitatis Dei.
Omnes virtutes unum corpus faciunt; cujus corporis caput charitas est.
Nec possunt vivere membra corporis nisi sensificentur a capite.
Scripturae igitur illae, in quibus veritas sine contagione erroris non
percipitur, neque ad veram Dei cognitionem sive dilectionem anima
reparatur: nequaquam divinitatis nomine censeri dignae sunt. Sola autem
illa Scriptura jure divina appellatur, quae per Spiritum Dei aspirata
est, et per eos qui Spiritu Dei locuti sunt, administrata, hominem
divinum facit, ad similitudinem Dei illum reformans, instruendo ad
cognitionem, et exhortando ad dilectionem ipsius. In qua quidquid
docetur, veritas; quidquid praecipitur, bonitas; quidquid promittitur
felicitas est. Nam Deus veritas est sine fallacia, bonitas sine malitia,
felicitas sine miseria. Si vis igitur divinam Scripturam ab aliis, quae
hoc nomen non merentur, recta consideratione distinguere, materiam ipsam
circa quam et in qua versatur ejus tractatio, diligenter considera,
quoniam notitia rerum ad apertionem verborum facit. Facilius quippe
intelliges quod dicitur; si bene notum fuerit, unde dicatur .
|
|