CAP. XI. - De scriptis apocryphis.

Hi sunt scriptores sacrorum librorum, qui per Spiritum sanctum loquentes, ad eruditionem nostram praecepta vivendi regulamque conscripserunt. Praeter haec, alia volumina apocrypha nominantur; apocrypha autem dicta, id est abscondita et secreta, quia in dubium veniunt. Est enim eorum origo occulta, nec patet sanctis Patribus a quibus edita sint. In quibus etsi aliqua veritas, tamen, propter multa falsa, nulla est in eis canonica auctoritas: quod recte non judicatur esse eorum quibus ascribuntur: nam multa sub nominibus prophetarum, et recentiora sub nominibus apostolorum ab haereticis proferuntur; quae omnia sub nomine apocryphorum a divina auctoritate per examinationem remota sunt .