|
Bibliotheca a graeco nomen accepit, eo quod ibi libri recondantur. Nam
biblion librorum, theca repositio interpretatur. Codex multorum librorum
est, liber unius voluminis, et dictus codex per translationem a
caudicibus arborum sive vitium, quasi caudex quod in se multitudinem
librorum quasi ramorum contineat. Volumen dicitur a volvendo. Liber est
interior cortex arboris, in quo antiqui, ante usum membranae, solebant
scribere, unde scriptores librarios vocabant, inde dictus est liber
volumen. Tractatus est unius rei multiplex expositio. Testamentum
dicitur sacra Scriptura, humana consuetudine dante occasionem:
antiquitus enim qui carebant liberis adoptabant sibi filios, et cum
constituebant illos haeredes, vocabant testes et scribebant
chirographum, non erat tamen ita ratum quin posset mutari, nisi mortuo
testatore. Similiter Deus unum solum Filium habens ex natura, multos
voluit adoptare ex gratia. Et primitus unum elegit Abraham; cui
praecepit exire de cognatione sua, et promisit terram Palaestinam; nec
tamen ipse legitur inde aliquid possedisse. Posthac filiis Israel
eductis de Aegypto, eamdem terram Palaestinam repromisit, et ne
dubitarent, fecit Testamentum in certitudinem promissae haereditatis
scilicet legem quae per Moysen data est. Sed quia Deus non poterat mori,
et testamentum morte testatoris confirmandum erat, interfectus est pro
eo agnus mysticus, cujus sanguine respersus est liber et totus populus,
in confirmationem promissae haereditatis. Eodem modo Dominus Jesus
Christus vocans ad aeternam haereditatem, non unum tantum hominem, sed
omnes gentes, fecit testamentum, Evangelium videlicet. In cujus
confirmationem non agnus ille antiquus occiditur; sed ipse (quia homo
erat et mori potuit) mortem subiit. Et sicut Deus ad Vetus Testamentum
dandum vocaverat testes, Aaron scilicet et Mariam sororem ejus et Ur;
ita Christus, qui majora promisit, plures vocavit testes, apostolos,
videlicet et martyres. Vetus dicitur Testamentum primum, vel quia prius
datum, vel quia de rebus veterascentibus est institutum. Novum dicitur
secundum, quia de immutabilibus et semper novis loquitur. Propheta
tripliciter dicitur, officio, gratia, missione. Officio, sicut quando
eligebatur aliquis qui imminente bello de dubiis consuleret Dominum,
sive per assumptum ephot; sive alio quolibet modo. Gratia, sicut ille
cui Dominus per internam inspirationem dabat notitiam rerum, quam nec
natura nec disciplina habere poterat sed sola gratia, sicut David et
Daniel et Job. Missione, sicut ille quem mittebat Dominus ad
praedicandum ea quae ei inspiraverat, ut Jonas. Sed tamen sicut in istis
diebus non dicuntur episcopi, nisi qui officii dignitatem et potestatem
habent, licet meritum habeant et virtutem hujus nominis abundantius
illis qui episcopi sunt, ita nec prophetae dicebantur, nisi qui officio
aut missione prophetae essent. Unde David, Job, Daniel, licet contineant
prophetias in libris suis: inter agiographos tamen positi sunt; et e
contrario Josue, liber Judicum et libri Samuelis, et Regum, qui solam
historiam texuerunt vel texere videntur, inter Prophetas connumerantur.
Quaeritur etiam, cur novem tantum dicantur agiographi, id est sancti
scriptores, cum hoc nomen conveniat omnibus sacrae Scripturae
auctoribus? Ad quod respondendum, quia quod nullam habet specialem
proprietatem qua distinguatur a caeteris, commune nomen quasi proprium
obtinet, non ex praerogativa, sed potius quasi ex quadam indignitate
respectu aliorum; sicut in novem ordinibus angelorum minimus simpliciter
obtinet commune nomen, et quaerenti quis sit, respondetur: angelus est,
cum etiam principatus et potestates angeli sint. Apocryphus, id est
dubius et absconditus liber duobus modis dicitur: vel quia auctor ejus
incertus, vel quia communi assensu fidelis synagogae vel ecclesiae non
est receptus et confirmatus, etsi etiam nihil in eo [pravi, ED.]
reperiatur. Unde et liber Job apocryphus est, quia dubii auctoris; in
canone tamen confirmatus est auctoritate fidelis synagogae. Item
Ecclesiasticus, liber Sapientiae Salomonis et duo libri Machabaeorum,
Tobias, Judith, et liber Jesu filii Sirach apocryphi sunt; leguntur
tamen et ad Vetus Testamentum pertinent, sed non sunt confirmati in
canone.
|
|