|
Quisquis ad divinam lectionem accesserit, primum qualis sit fructus ejus
agnoscat. Nihil enim sine causa appeti debet; nec desiderium trahit,
quod utilitatem non promittit. Geminus est divinae lectionis fructus:
quia mentem vel scientia erudit, vel moribus ornat. Docet quod scire
delectat, et quod imitari expediat. Quorum alterum, id est scientia
magis ad historiam et allegoriam, alterum, id est instructio morum, ad
tropologiam magis respicit. Omnis divina Scriptura refertur ad hunc
finem . Septem liberales artes huic scientiae subserviunt. Trivium ad
significationem vocum. Quadrivium ad rerum significationem respicit.
Grammatica recte loqui et competenter pronuntiare voces docet.
Dialectica ad distinguendas in eis significationes et ad veritatem per
disputationem inquirendam valet. Rhetorica ad utrumque spectat. Physica
interiores rerum naturas, mathematica exteriores figuras et numeros
docet.
|
|