CAP. XIV. - Quem fructum sacra Scriptura ex aliis capiat, et quid aliis praestet; et de septem circumstantiis quibus res significatae discernuntur.

Diligens scrutator sacri eloquii rerum significationes nequaquam negligere debet, quia sicut per voces primarum rerum notitia acquiritur, ita per significationem rerum earumdem intelligentia, quae spirituali notificatione percipiuntur, et manifestatio perficitur. Philosophus in aliis scripturis solam vocum novit significationem; sed in sacra pagina excellentior valde est rerum significatio quam vocum: quia hanc usus instituit, illam natura dictavit. Haec hominum vox est, illa Dei ad homines. Significatio vocum est ex placito hominum: significatio rerum naturalis est, et ex operatione Creatoris volentis quasdam res per alias significari. Est etiam longe multiplicior significatio rerum quam vocum. Nam paucae voces plusquam duas aut tres significationes habent; res autem quaelibet tam multiplex potest esse in significatione aliarum rerum, quot in se proprietates visibiles aut invisibiles habet communes aliis rebus. Hae autem res primae per voces significatae, et res secundas significantes, sex circumstantiis discretae considerantur: quae sunt hae, videlicet res, persona, numerus, locus, tempus, gestum. In his enim significatio rerum primarum ad secundas consideratur. Res autem in hoc loco intelligimus in materia quacunque, vel substantia inanimata coelestium sive terrestrium, constitutas: ut sunt lapides, ligna, herbae, et caetera hujusmodi, quae in elementis vel ex elementis sunt. Omnis autem res quae ad significandum proponitur in Scriptura sacra, aut secundum exteriorem formam, aut secundum interiorem naturam significat. Rem autem large hic accipimus supradicta sex continentem, sub qua et res continetur, id est materia, quam proposuimus in prima circumstantia. Omnis igitur res aut secundum interiorem naturam, aut secundum exteriorem formam significat. Sub exteriori forma figurae rerum et colores continentur; quae visu percipimus. Ad interiorem naturam pertinent aliae rerum proprietates, quas caeteris sensibus comprehendimus, ut est dulcedo in sapore, quam percipimus gustu; fragrantia in odore, quam percipimus olfactu; melos in sono, quod et quem percipimus auditu; lenitas sive asperitas in corpore et caetera hujusmodi, quae percipimus tactu. Prima illa circumstantia, id est res, quae in hoc loco stricte accipitur, dupliciter significat; verbi gratia. Nix interiori natura, scilicet frigiditate, exstinctionem fervoris libidinum; et exteriori forma, videlicet candore, munditiam operum designat.

Persona est rationalis substantiae individua essentia. Personae sunt, quae in sacra Scriptura commemorantur, in quibus secundum eventus et opera et alio quolibet modo rerum mysticarum significatio praeparatur. Persona igitur in sacro eloquio significat, ut Jacob, qui haereditatem patris accepit, Christum vel populum gentilem designat; Isaac, qui filium benedixit, Deum patrem figurat. Numerus quoque significat, ut, verbi gratia; senarius perfectionem. Unde ait B. Augustinus: Non quia Deus sex diebus cuncta opera sua condidit perfectus senarius, sed potius quia perfectus est, illum numerum Deus ad operandum praeelegit; sed quia numerus multifariam significationem habere dignoscitur, de eo aliquanto latius tractandum est.