|
Significant autem his novem modis. Secundum ordinem positionis. 1
Secundum qualitatem compositionis. 2 Secundum modum porrectionis. 3
Secundum formam dispositionis. 4 Secundum computationem. 5 Secundum
multiplicationem. 6 Secundum partium aggregationem. 7 Secundum
multitudinem. 8 Secundum exaggerationem. 9
Numeri igitur novem modis significant in divino eloquio: secundum
ordinem positionis, secundum qualitatem compositionis, secundum modum
porrectionis, secundum formam dispositionis, secundum computationem,
secundum multiplicationem, secundum partium aggregationem, secundum
multitudinem, secundum exaggerationem.
Secundum ordinem positionis: ut unitas, quia prima est in numeris, rerum
omnium significat principium. Binarius, quia secundus est, et primus ab
unitate recedit, peccatum significat quo a primo bono deviatum est.
Secundum qualitatem compositionis numeri significant, ut idem binarius
qui sectionem recipit, et in duo dividi potest, corruptibilia et
transitoria significat. Ternarius vero, quia unitate media interveniente
sectionem non recipit, ut in duo aequa dividatur, indissolubilia et
incorruptibilia designat.
Secundum modum porrectionis numeri significant, ut septenarius ultra
senarium requiem post operationem. Octonarius ultra septenarium,
aeternitatem post mutabilitatem. Novenarius ante denarium, defectum
intra perfectionem. Undenarius ultra denarium, extra mensuram
transgressionem.
Secundum formam dispositionis, ut denarius, qui in longum tenditur,
rectitudinem fidei significat. Centenarius, quia in latum expanditur,
amplitudinem charitatis. Millenarius qui in altum levatur, altitudinem
spei designat. Rectitudinem ad se, latitudinem ad proximum, altitudinem
ad Deum. Primae igitur et principali unitati ex his tribus membris
ordine positionis, denarius proximus est; millenarius forma
dispositionis. Ille loco vicinior, iste perfectione similior.
Secundum numeri computationem ut denarius perfectionem significat, quia
in eo porrectio computationis finem facit.
Secundum multiplicationem numeri significant, ut duodenarius
universitatis signum est, quia ex ternario et quaternario invicem
multiplicatis perficitur; quoniam quaternarius corporalium, ternarius
spiritualium forma est.
Secundum partium aggregationem numeri significant, ut senarius forma est
perfectionis, propterea quod partes ejus ternarius, binarius, unitas,
aggregatae simul totum complent; et nec ultra exuberant, nec infra
subsistunt, quod perfectioni convenit, in qua nec plus justo nec minus
esse debet.
Secundum multitudinem partium numeri significant, ut binarius propter
duas unitates charitatem Dei et proximi. Ternarius propter tres,
trinitatem. Quaternarius, propter quatuor tempora, temporalia, quoniam
annus et mundus quatuor partibus distinguuntur. Quinarius, quinque
senius. Septenarius praesens saeculum, quod septem diebus volvitur.
Secundum exaggerationem numeri significant, cum causa exigit aggravari,
et cum quadam exaggeratione iis, quae praemissa sunt, responderi, quale
est illud in Levitico: Ad Adam correptiones vestras septuplum propter
peccata vestra (Lev. XXVI), ubi nihil aliud quam multiplicitas poenae
signatur, expressa per septenarium. Ex paucis multa sapiens perpendere
discat.
|
|