|
Haec de numeris, propter multiplicem significationem eorum, paulo
prolixius prosecuti sumus. Nunc autem ad quartam circumstantiam, id est
locum, vertamus sermonem. Loca significant, unde Dominus in certis et
determinatis locis certa negotia geri voluit, propter significationem:
ut verbi gratia, filii Israel descendentes in Aegyptum, cogente fame,
oppressi sunt gravi servitute; inde vero educti a Domino per desertum
quadraginta annis iter agentes, venerunt in terram promissionis, quae
sita est inter Babylonem et Aegyptum. Et utraque gens, id est Aegyptii
et Assyrii captivaverunt eos; sed prius Aegyptii: ista omnia
significationi apta sunt. Aegyptus, quae est terra voluptuosa et
deliciis affluens, mundum significat, non machinam istam, sed voluptates
mundi et secularia desideria. Desertum significat vitam religiosam, per
quam quasi repatriantes jejunamus a vitiis et concupiscentiis hujus
saeculi. Babylon ad aquilonem posita est, ubi frigus perpetuum et
obscuritas est, cum nunquam pars illa a sole contingatur. Per Assyrios
igitur, id est Babylonios, daemones competenter designantur, qui ad
aquilonem sedem sibi elegerunt, utpote frigore infidelitatis torpentes,
et veritatis luce privati. Prius Aegyptii opprimunt Israel, deinde
Assyrii, non enim in nobis potest quidquam diabolus, nisi prius trahamur
a propriis concupiscentiis. Unde: Ne tradas me Domine a desiderio meo
peccatori, id est diabolo (Psal. CXXXIX).
Tempora significant. Exempli causa, Jesus erat in porticu Salomonis, et
hiems erat. Ideo de hieme habita est mentio, ut per qualitatem temporum
designaretur qualitas animorum, id est torpor et infidelitas Judaeorum.
Gestum significat, ut in Evangelio patet. Venit Jesus in Bethaniam, et
suscitavit Lazarum; deinde per montem Oliveti venit in vallem Josaphat,
et misit discipulos in civitatem propter asinam, etc. Bethania domus
obedientiae. Ad obedientem tantum venit Christus, ut resuscitaret
Lazarum, id est animam prius mortuam in peccatis. Cum itaque sex sint
circumstantiae, quae dicuntur significare, quaecunque earum significet,
aut factum significat factum et est allegoria; aut factum faciendum
significat, et est moralitas. In his duobus ad cognitionem veritatis, id
est integritatem fidei, et ad amorem bonitatis, id est ad perfectionem
bonorum operum, instruimur. Propter quae duo legenda est divina
Scriptura, scilicet ut credamus sincere, et bene operemur.
|
|