CAP. XVII. - De materia sacrae Scripturae.

Materia divinae Scripturae est Verbum incarnatum cum omnibus sacramentis suis, tam praecedentibus a principio mundi quam futuris usque ad finem saeculi. Et sciendum quod tota ista series et porrectio temporis dividenda est in duos status: veterem, et novum, et tria tempora naturalis legis, et scriptae et gratiae, et sex aetates. Prima aetas ab Adam usque ad Noe. Secunda a Noe usque ad Abraham. Tertia ab Abraham usque ad David. Quarta a David usque ad transmigrationem Babylonis. Quinta a transmigratione Babylonis usque ad adventum Christi. Item quinque aetates praecedentes, id est ab Adam usque ad Christum distinguuntur in quatuor successiones. Prima patriarcharum fuit ab Adam usque ad Moysem. Secunda fuit a Moyse usque ad David, quae est judicum. Tertia, quae est Regum, a David usque ad transmigrationem Babylonis. Quarta a transmigratione Babylonis usque ad Christum; et haec successio sacerdotum fuit. Status dicuntur, quia adesse hominis pertinent. Vetus dicitur status, quia in culpa et poena usque ad resurrectionem Christi. Novus autem dicitur propter innovationem vitae humanae, quae per gratiam Christi facta est usque ad finem saeculi. Item tempus naturalis legis dicitur, eo quod homo suo naturali sensui relictus fuit sine communi praeceptione. Tempus scriptae legis dicitur, eo quod tunc lex scripta in populo Dei praecepta dabat vivendi. Tempus gratiae, quia Christus gratis dedit implere quod lex praeceperat. Aetates dicuntur sex ad similitudinem aetatis hominum. Fuit enim mundus et infans et puer, etc. Et notandum quod aetates istae non distinguuntur secundum aequalia spatia temporum, sed secundum communes innovationes rerum; ut fuit diluvium, et electio Abrahae, et institutio regum et transmigratio in Babylonem, et adventus Christi. Successio patriarcharum dicitur, quia eo tempore soli patres praeerant filiis suis: quod duravit usque ad Moysem, qui, primus in populo Dei principatum tenens, judex constitutus est non tantum super filios suos, sed super totum populum Israel, licet jam multi reges essent in gentibus. Vel ideo patriarcharum successio nominatur, quia eo tempore successerunt sibi ad invicem primitivi illi patres a quibus genus humanum disseminatum est et familiae derivatae, et patriae denominatae, ut ab Edom Edumei, a Levi Levitae, a Juda Judaei