|
Multa in Scriptura sacra occurrunt, quae rerum gestarum seriem
ignorantibus, difficultatum pariunt intelligendi. Quemadmodum hoc quod
in libro Judith legitur, Arfaxat rex Judaeorum multas gentes suo imperio
subjugasse, ac contra Nabuchodonosor regem Assyriorum pugnasse, et jure
obtentus belli eidem regi Assyriorum ad omnia regna suae ditioni
subjicienda spem ac confidentiam addidisse. Hinc Nabuchodonosor
Holofernem, principem militiae, ad debellandas gentes misisse; qui
subactis caeteris, Judaeos rebellare conantes in Bethulia obsedit,
atque, Achior principe filiorum Amon narrante, didicit ipsum esse
populum qui, nuper a captivitate reversus, eadem montana possedit. Si
igitur quaerimus, quo tempore haec gesta sint, vel quis fuerit
Nabuchodonosor iste qui in Ninive regnavit, cum Nabuchodonosor non in
Ninive, sed in Babylone regnasse perhibeatur, neque Assyriorum sed
Chaldaeorum fuisse rex legatur, idemque in reditu populi de captivitate
Babylonis jam mortuus nequaquam dubitetur, non parva in his diligenter
considerantibus dubitatio exoritur. Dicunt itaque hunc Nabuchodonosor
Cambysem filium Cyri intelligendum; qui propterea ab Hebraeis secundus
Nabuchodonosor appellatus est, quod, ut credebatur, illius
Nabuchodonosor facta imitans, magnam in filios Israel crudelitatem
exercuit. Ubi reliqua forsitan convenire potuissent, nisi quod in libro
Judith legitur verbum factum in domo Nabuchodonosor anno duodecimo regni
ejus, cum Cambyses filius Cyri non nisi octo annis regnasse perhibeatur.
Verum in numeris multa mendacia scriptorum libris inesse deprehendimur,
tamen in ejusmodi studiosus lector moveri non debet, quia aliquid est,
veritati appropinquasse, illic etiam ubi non contingit in toto illam
comprehendere. In libris etiam Machabaeorum et in Daniele quaedam
dicuntur, quae non facile intelligere possis, nisi cognoveris primum eos
qui post Alexandrum Magnum in regnum Syriae et Aegypti successerunt: In
Daniele siquidem audis regem aquilonis frequenter nominari; ubi per
austrum nihil aliud quam regnum Aegypti; et per aquilonem nihil aliud
quam regum Syriae, secundum litteram intelligi oportet; quorum reges
alternis vicibus, nunc pace nunc bello ad invicem varia tempora habuisse
leguntur. Quas vicissitudines, nisi prius eorum gestis cognitis, non
facile discernes. Item quod in libro Machabaeorum legimus, Antiochum
atque Demetrium eorumque successores pro regno Syriae ex adverso
pugnantes, ipsumque regnum quasi paterno jure hinc inde utrosque
vindicantes, intelligere non poteris qua de causa factum sit, nisi
agnoveris qualiter Seleucus filius Antiochi Magni, rex Syriae, moriens
successorem reliquerit Antiochum Epiphaneum fratrem suum. Quo mortuo
Demetrius Seleuci filius egressus ab urbe Roma venit in Syriam, in
regnum videlicet patris sui. Cujus adventu comperto, exercitus qui cum
Antiocho Epiphaneo fuerat, ejusdem Antiochi filium, hoc est Antiochum
Eupatorem interfecit. Sicque Demetrius regnum obtinuit. Alexander vero
filius Antiochi Eupatoris, cum crevisset, exercitum collegit,
oppressoque Demetrio regnum recepit. Post Demetrius filius Demetrii
fugato Alexandro potestatem ad se revocavit. Deinde Tryphon quidam
Partium Alexandri filium, quem nutriendum acceperat, occidit. Sed illo
tandem oppresso, regnum in progenie Seleuci permansit. Haec breviter ad
evidentiam lectionis distinximus, ut ea quae scripta sunt, aut non
legantur, aut intelligantur. Haec vero tempora Machabaeis insignia
fuerunt, quorum primus Judas, zelo divinae legis accensus, impetus
Graecorum fortiter propulsavit; quo mortuo Jonathas frater ejus
successit. Postremo sanguine et virtute germanus defuncto Symone
successit Joannes Hircanus filius ejus, et post Joannem filius ejus
Aristobolus, et post Aristobolum Alexander filius ejus; post quem
Alexandria uxor ejus tenuit quidem principatum generis, Hircano autem
filio suo pontificalem dignitatem tribuit. Hujus Hircani tempore quidam
latrunculi ab Hierosolymis egressi circa Ascalonem praedas egerunt, ubi
inter caeteros captivos Antipater quidam juvenis, cujusdam Herodis
genere Idumaei, qui in Ascalone templi Apollinis sacerdos exstitit,
filius, Hierosolymam captivus ductus est. Hic itaque Antipater in domo
Hircani aliquot annis serviens, industria ac probitate spectabilis,
eidem Hircano domino suo gratiosus exstitit, in tantum ut ei universam
domum suam committeret. Circa haec tempora contigit ut Antigonus,
Hircani pontificis frater junior, eumdem Hircanum a pontificatu
propellens, sacerdotii dignitatem arriperet. Cumque Pompeius consul
Romanorum tunc per Syriam exercitum duceret, supradictus Antipater,
missus ab Hircano domino suo ad Pompeium veniens, impetravit ut cum
exercitu Hierosolymam ascenderet, et dejecto Antigono, sacerdotii
dignitatem Hircano reformaret. Pompeius itaque, restituto Hircano,
tributa terrae solvenda indixit, atque eumdem Antipatrum universae
regioni praefecit recedens. Antipater autem antiquae gratiae non immemor
erga Hircanum benignus exstitit, tantaque modestia injunctum officium
exercuit, ut tam Judaeis quam Romanis complaceret. Genuit autem filium
Herodem nomine; qui post mortem patris tum merito propriae virtutis, tum
etiam gratia paternae devotionis a Romanis coronam accepit, et rex
factus est. Hic est Herodes, cujus regni anno tricesimo primo natus est
Christus. Qui quoniam alienigena primus Judaeae regnum susceperat,
audita fama per magos de nativitate regis Judaeorum, territus est. Et ne
forte regnum quod usurpaverat, amitteret, quem successorem timuit,
exstinguere conabatur. Peremit itaque innocentes, ut, universis
morientibus, ille, quem unum insectabatur, non evaderet. Hic etiam
Herodes, post alias uxores quas primitus duxerat, Mariannem quamdam,
Hircani pontificis neptem, factus rex duxit uxorem, de qua duos genuit
filios Alexandrum et Aristobolum. Sed haec cum postea et propter
speciem, et propter generis dignitatem insolesceret, animum ejus
adversum se graviter exacerbavit; accessit huic molestiae quod ab aliis
concubinis de stupro accusata est, in tantum ut etiam Antonio consuli
Romanorum, qui tunc in partibus orientis agebat, imaginem sui pictam ad
ipsius animum in amorem sui concitandum misisse diceretur. Qua
suspicione fractus Herodes sororio suo cum quo consilia sua communicare
consueverat, secretum aperit, eamque interfici jubet. Ille vim amoris
considerans, et furoris jussa poenitentiam subsecuturam sciens,
Mariannem secreto corripit, et nisi adversus maritum humilietur, quod
periculum immineat, ostendit. Timor contumacem mansuefecit; sicque brevi
mutatis moribus Herodis animum ad amorem sui reparavit. Inter haec cum
quadam die solus cum sola blandius jocaretur suumque amorem jactaret:
Verum (inquit illa) quomodo amas, quam mortuam malles quam vivam? Nam et
interfici me praecepisti. Ille, se proditum agnoscens, cum furore
surrexit; et quia jam prius quaedam verba de amore hujus ac sororii sui
sinistra audierat, nunc rem auditam quasi probatam credens, jubet
utrosque occidi. Post autem poenitentia ductus, furorem furore mutavit,
et per singula momenta Mariannem clamans, se sine illa vivere non posse
dicebat. Accessit concubinarum pestifera delatio, quae filios in
ultionem sanguinis adversus patrem armari testatur. Ille ergo missis
Romam litteris a senatu impetravit ut parricidas et insidiatores vitae
suae necaret, sicque post matrem filiis trucidatis, et ipse postea
quoque diuturnis doloribus contabescens, morte miserabili vitam finivit.
Reliquit successores filios, Archelaum regem in Judaea, Herodem
tetrarcham in Galilaea, Philippum autem tetrarcham in Iturea et
Traconitide regione, et Lisaniam in Abilina. Archelaus autem, cum novem
annis post ipsum patrem regnasset, apud Romanos a Judaeis de insolentia
accusatus, regno exsulans Lugdunum in exsilium mittitur: ubi et vita
functus est. Romani autem ad procurandam Judaeam praesides posuerunt.
Herodes autem tetrarcha Galilaeae Philippo fratri suo uxorem ejus nomine
Herodiadem filiam Aretae regis Arabum, abstulit, eamque sibi contra
morem in conjugium copulavit. Pro quo scelere cum a Joanne Baptista
argueretur, suggèstione Herodiadis ipsum Joannem decollavit. Hic est
Herodes tetrarcha filius Magni Herodis qui in passione Domini
Hierosolymam ascendisse legitur, et qui Jesum a Pilato praeside ad se
missum, alba veste indutum illusit, atque ad Pilatum judicandum remisit.
Porro Aristobolus filius Herodis Magni, atque hujus Herodis frater ex
Marianne matre natus, quem superius a patre Herode et ob suspicionem
parricidii trucidatum diximus, filium habuit nomine Agrippam. Qui cum
adultus esset, orbatum et exhaeredatum se cernens, quanta potuit pecunia
collecta, Romam perrexit; ibique cuidam Caio Caligulae nepoti Tiberii
Caesaris familiaritate junctus est. Qui Caius, cum post mortem Tiberii
imperium sumpsisset, eumdem Agrippam ob meritum pristinae devotionis in
Phoenicia regem constituit. Herodias autem hoc audito, Herodem de
ignavia reprehendere coepit, quod videlicet ipse divitiis major et
potentiis, a Romano principe hanc dignitatem sibi non acquisisset; qua
exprobratione irritatus Herodes, cum ipsa Herodiade pecunia multa
assumpta, Romam profectus est. Cumque apud Caium quereretur quod sibi
hic honor collatus potius non fuisset, indignatus Caius inconcessa
petenti, etiam concessa tollenda decrevit. Sicque Herodes pariter cum
Herodiade ad Hispanias in exsilium missus est, hic finis Herodis. Verum
Agrippa, qui Herodes cognominatus est, ipse est qui Jacobum fratrem
Joannis gladio peremit, Petrumque in carcerem missum quatuor
quaternionibus militum custodiendum tradidit. Hic cum quadam die cum
Tyriis ac Sidoniis causam acturus processisset, et pro splendore
deauratarum vestium solisque radio lucentium Deus et non homo
conclamaretur, in superbiam elatus subito ab angelo percussus est. Et
post aliquot dies perseverante aegritudine vitam finivit. Huic successit
filius Agrippa, qui in Actibus apostolorum (Act. XXV) cum Bernice
matresua ad Festum praesidem visendum et salutandum descendisse legitur,
atque cum Paulo eidem praesidi praesentato quaedam jucunde confabulatus
memoratur (Act. XXVI). Hujus tempore regnum Judaeorum a Tito et
Vespasiano subversum est. Primus itaque Herodes fuit ille, sub quo
Christus natus est, qui et parvulos trucidavit. Secundus filius ejus sub
quo Christus passus est, qui Joannem Baptistam decollavit. Tertius
Agrippa Herodes, cujus avus fuit primus Herodes. Secundus patruus qui
Jacobum interfecit.
|
|