|
Duo sunt opera Dei, quibus consummantur omnia quae facta sunt. Primum
est opus conditionis, quo facta sunt quae non erant: secundum est opus
restaurationis, quo reparata sunt quae perierant. Opus conditionis est
creatio mundi cum omnibus clementis suis. Opus restaurationis est
incarnatio Verbi cum omnibus sacramentis suis; sive quae ante
incarnationem praecesserunt ab initio saeculi, sive quae post
subsequentur usque ad finem mundi. Prima igitur opera ad servitutem
facta sunt, ut homini, per justitiam stanti, subessent. Secunda vero ad
salutem, ut hominem, per culpam jacentem, erigerent: idcirco majora
haec. Propterea illa quasi modicum quid et exiguum virtutis divinae
indicium, brevi tempore, id est sex tantum diebus, perfecta sunt. Haec
vero, quasi excellentia ad comparationem priorum, et majorem virtutis
effectum habentia, non nisi sex aetatibus consummari possunt. In his
itaque materiam divinarum Scripturarum considera, ut et in illo de quo
tractant, et illo modo quo tractant, hoc est in materia et modo ab aliis
eas Scripturis distinguere possis. Aliarum enim Scripturarum omnium
materia est in operibus conditionis, divinarum Scripturarum materia in
operibus restaurationis constat. Haec igitur est prima discretio in eo
de quo tractant. Item aliae scripturae si quam veritatem docent, non
sine contagione erroris est, si quam bonitatem commendare videntur, vel
malitiae mixta est, ut non sit pura, vel sine cognitione et dilectione
Dei est, ut non sit perfecta. Propterea sicut id quod in eis divinum
dici putatur, legentis animum per adjunctam falsitatem ad terrena
praecipitat, ita quoque quod in Scriptura sacra terrenum esse videtur,
per veram Creatoris agnitionem, quae in his omnibus commendatur, ad
divina et coelestia cogitanda et amanda exaltat .
|
|