CAP. III. - De triplici intelligentia sacrae Scripturae.

Secundum triplicem intelligentiam exponitur sacrum eloquium. Prima expositio est historica, in qua consideratur prima verborum significatio ad res ipsas de quibus agitur. Habet enim sacrum eloquium proprietatem quamdam ab aliis Scripturis differentem, quod in eo primum per verba quae recitantur, de rebus quibusdam agitur, quae rursum res vice verborum ad significationem aliarum rerum proponuntur. Historia dicitur a verbo graeco [sbi][sf][o][r][eac][oh], historeo, quod est video et narro. Propterea quod apud veteres nulli licebat scribere res gestas, nisi a se visas, ne falsitas admisceretur veritati peccato scriptoris, plus, aut minus, aut aliter dicentis. Secundum hoc proprie et districte dicitur historia; sed solet largius accipi, ut dicatur historia sensus qui primo loco ex significatione verborum habetur ad res. Secunda expositio est allegorica. Est autem allegoria, cum per id quod ex littera significatum proponitur, aliud aliquid sive in praeterito sive in praesenti sive in futuro factum significatur. Dicitur allegoria quasi alieniloquium, quia aliud dicitur et aliud significatur, quae subdividitur in simplicem allegoriam et anagogen. Et est simplex allegoria, cum per visibile factum aliud invisibile factum significatur. Anagoge, id est sursum ductio, cum per visibile invisibile factum declaratur. Hujus triplicis intelligentiae unum ponatur exemplum. Erat vir in terra Hus, nomine Job, qui prius dives ad tantam devenit miseriam, quod sedens in sterquilinio etiam saniem corporis sui testa radebat. Sensus historiae patet. Veniamus ad allegoriam, ut per res a vocibus significatas, alias res significari consideremus et per factum aliud factum. Job itaque, qui interpretatur dolens, Christum significat, qui prius in divitiis gloriae Patris eidem coaequalis, condescendit nostrae miseriae, et sedit humiliatus in sterquilinio hujus mundi, omnibus nostris defectibus, praeter peccatum, communicans. Quid etiam per hoc factum, faciendum, id est dignum fieri significetur, inquiramus. Job quemlibet justum vel animam poenitentem potest significare, quae componit in memoria sua sterquilinium ex omnibus peccatis quae fecit, et non ad horam, sed perseveranter super hoc sedendo et meditando flere non cessat. Et haec facta ad litteram, quae repraesentant hujusmodi spiritualia, sacramenta dicuntur .