CAP. IV. - Non omnia in divino eloquio comperta, sed quaedam duntaxat ad dictam triplicem interpretationem esse adigenda.

Sane non omnia, quae in divino reperiuntur eloquio, ad hanc triplicem torquenda sunt interpretationem, ut singula historiam, allegoriam et tropologiam simul continere credantur. Quod et si in multis congrue assignari possit; ubique tamen observare, aut difficile est, aut impossibile. Sicut enim in cithara et hujusmodi organis musicis, non quidem omnia quae tanguntur canorum aliquid resonant, sed tantum chordae, caetera tamen in toto citharae corpore ideo facta sunt ut esset ubi connecterentur et quo tenderentur illa quae ad cantilenae suavitatem modulaturus est artifex; ita in divinis eloquiis quaedam posita sunt, quae tantum spiritualiter intelligi volunt; quaedam vero morum gravitati deserviunt; quaedam etiam secundum simplicem historiae sensum dicta sunt: nonnulla vero, quae secundum historiam et allegoriam et tropologiam convenienter exponi possunt .