|
Cum igitur mystica intelligentia non nisi ex iis quae primo loco littera
proponit colligatur; miror qua fronte quidam allegoriarum se doctores
jactitant, qui ipsam adhuc primam litterae significationem ignorant. Nos
inquiunt, Scripturam legimus, sed non legimus litteram. Non curamus de
littera; sed allegoriam docemus. Quomodo ergo Scripturam legitis, et
litteram non legitis? Si enim littera tollitur, Scriptura quid est? Nos,
inquiunt, litteram legimus, sed non secundum litteram. Allegoriam enim
legimus, et exponimus litteram non secundum litteram, sed secundum
allegoriam. Quid ergo est litteram exponere, nisi id quod significat
littera demonstrare? Sed littera, inquiunt, aliud significat secundum
historiam, aliud secundum allegoriam. Leo quippe secundum historiam
bestiam significat, secundum allegoriam Christum significat: ergo vox
ista, leo, Christum significat. Ego igitur interrogo te qui hoc probas
quare leo Christum significet? Respondes fortassis, qualiter responderi
solet in ejusmodi, pro convenentia similitudinis ad significationem
propositae: quia leo apertis oculis dormit, vel aliud tale aliquid:
igitur leo Christum significat, quia apertis oculis dormit. Sic enim
dixisti tu, quod leo, dictio ista, Christum significat, quia apertis
oculis dormit. Aut igitur sententiam tolle quam proposuisti, aut muta
causam quam subjunxisti. Aut enim falsa est sententia, qua dixisti quod
dictio ista, leo, Christum significat, aut inconveniens causa quam
subjunxisti, quod ideo leo Christum significat, quia apertis oculis
dormit. Non enim dictio apertis oculis dormit, sed animal ipsum quod
dictio significat. Intellige igitur quod cum leo Christum significare
dicit, non nomen animalis, sed animal ipsum significatur. Hoc enim est
quod, ut dicitur, apertis oculis dormit, secundum quod aliqua
similitudine illum figurat, qui in somno mortis susceptae dormivit
humanitate, sed oculos habuit apertos vigilans divinitate. Noli itaque
de intelligentia Scripturarum gloriari, quandiu litteram ignoras.
Litteram autem ignorare est ignorare quid littera significet, et quid
significetur a littera. Nam quod significatur a primo, tertium
significat. Cum igitur res illae quas littera significat, spiritualis
intelligentiae signa sint, quomodo signa tibi esse possunt, quae necdum
tibi significata sunt? Noli ergo saltum facere, ne in praecipitium
incidas. Ille rectissime incedit, qui incedit ordinate. Primum igitur
illarum rerum quas tibi sacrum eloquium proponit, ad mysticam
significationem stude legendo comparare notitiam, ut ex iis specie
cognitis, postmodum meditando colligas quod vel ad fidei aedificationem,
vel ad instructionem bonorum morum per similitudinem adducas. Sed non
omnia, inquiunt, secundum litteram legi possunt, vel convenienter
intelligi. Cum enim propheta dicat fluvium igneum de sub throno Dei
egredientem se vidisse, et quaedam pennata et oculata animalia in
circuitu volantia et clamantia contestetur (Dan. VII; Ezech. I), et
multa in hunc modum similia, non dubium est quin ex iis, quae sacrum
eloquium narrat, quaedam secundum litteram convenienter accipiantur,
quaedam vero per figuram tantum dicta intelligantur. Sic igitur haec
dicunt, quasi nos existimemus omnia quae per litteram dicuntur, sic
omnino accipienda, nec aliud intelligendum ex iis quae dicuntur; quod
quid est per litteram non dicitur, sed per id quod littera dicit,
significatur. Nam in eo etiam quod figurative dictum accipitur, littera
suam significationem habere non negatur, quia cum id quod dicitur, non
sic, ut dicitur, intelligendum esse asserimus, idipsum aliquo modo
dictum esse affirmamus. Dicitur igitur aliquid et significatur a
littera, tunc etiam quando id quod dicitur, nonita intelligitur ut
dicitur, sed aliud quod per id dictum significatur. Sic igitur omnino
aliquid dicitur et significatur a littera, et intelligendum est illud
primum quod significatur a littera, ut quid per illud significetur,
postea intelligatur. Ad hunc modum lectorem admonitum esse volumus, ne
forte haec prima doctrinae rudimenta despiciat. Neque contemnendam putet
harum rerum notitiam, quas nobis sacra Scriptura per primam litterae
significationem proponit, quia ipsae sunt quas Spiritus sanctus
carnalibus sensibus, et nonnisi per visibilia invisibilia capere
valentibus, quasi quaedam simulacra mysticorum intellectuum depinxit, et
per similitudines propositas, eorum quae spiritualiter intelligenda
sunt, claram demonstrationem figuravit. Quod si, ut isti dicunt, a
littera statim ad id quod spiritualiter intelligendum est, transiliendum
foret, frustra a Spiritu sancto figurae et similitudines rerum quibus
animus ad spiritualia erudiretur, in sacro eloquio interpositae
fuissent. Teste namque Apostolo, quod carnale est, prius est, deinde
quod spirituale (I Cor. XV). Et ipsa Dei sapientia, nisi prius
corporaliter cognita fuisset, nunquam lippientis mentis acies ad illam
spiritualiter contemplandam illuminari potuisset. Noli igitur in verbo
Dei despicere humilitatem, quia per humilitatem, illuminaris ad
divinitatem. Quasi lutum tibi videtur totum hoc quod verbum Dei foris
habet, et ideo forte pedibus conculcas, quia lutum est, et contemnis
quod corporaliter et visibiliter gestum littera narrat. Sed audi: luto
isto quod pedibus tuis conculcatur, caeci oculus ad videndum illuminatur
(Joan. IX) Lege ergo Scripturam, et disce primum diligenter quae
corporaliter narrat. Si enim formam horum secundum seriem narrationis
propositae studiose animo impresseris, quasi ex favo quodam postmodum
meditando spiritualis intelligentiae dulcedinem fuges.
|
|