CAP. VII. - De sacrorum librorum scriptoribus .

Quinque libros legis Moyses scripsit. Libri Josue idem Josue cujus nomine inscribitur, auctor fuisse creditur. Librum Judicum a Samuele editum fuisse credunt. Primam partem libri Samuelis ipse Samuel scripsit: sequentia vero usque ad calcem, David. Malachim Jeremias primum in volumen unum collegit; nam antea sparsus erat per singulorum regum historias. Isaias, Jeremias, Ezechiel, singuli suos libros fecerunt, qui inscripti sunt nominibus eorum. Liber etiam duodecim prophetarum auctorum suorum nominibus praenotatur, quorum nomina sunt. Osee, Joel, Amos, Abdias, Jonas, Micheas, Nahum, Habacuc, Sophonias, Aggeus, Zacharias et Malachias; qui propterea minores dicuntur, quia sermones eorum breves sunt, unde et uno volumine comprehenduntur. Isaias autem et Jeremias et Ezechiel et Daniel, hi quatuor majores sunt singulis suis voluminibus distincti. Librum Job, alii Moysen, alii unum ex prophetis, nonnulli ipsum Job scripsisse credunt. Librum psalmorum David edidit. Esdras autem postea psalmos ita ut nunc sunt ordinavit, et titulos addidit. Parabolas autem et Ecclesiastem, et Cantica canticorum Salomon composuit. Daniel sui libri auctor fuit. Liber Esdras auctoris sui titulo praenotatur, in cujus tectu ejusdem Esdrae Neemiaeque sermones pariter continentur. Librum Esther Esdras creditur conscripsisse. Liber Sapientiae apud Hebraeos nusquam est: unde et ipse titulus graecam magis eloquentiam redolet. Hunc quidam Judaei Philonis esse affirmant. Librum Ecclesiasticum certissime filius Sirach Hierosolymita nepos Jesu sacerdotis magni, cujus meminit Zacharias, composuit. Hic apud Hebraeos reperitur: sed inter apocryphos habetur. Judith vero et Tobias, et libri Machabaeorum, quorum ut testatur Hieronymus, secundus liber magis graecus esse probatur, quibus auctoribus scripti sunt minime constat.