|
Scripturam Veteris Testamenti prius in hebraica lingua editam constat .
Postea Ptolomaeus qui Philadelphus cognominatus est, et secundus post
Alexandrum Magnum regem Aegypti obtinuit, per septuaginta interpretes,
quos ab Eleazaro pontifice acceperat, bibliothecam Veteris Testamenti in
graecam linguam ex hebraea interpretari fecit. Et, ut aiunt quidam, ne
posset decipi ab eis falsitate translationis, divisit eos, ut singuli in
singulis cellis separati essent. Illi vero ita omnia per Spiritum
sanctum interpretati sunt, ut nihil in unius codice inventum esset, quod
in alterius similiter non inveniretur. Propter quod una est eorum
interpretatio. Sed Hieronymus dicit, huic rei non esse adhibendam fidem.
Post ascensionem vero Domini, praedicantibus apostolis Evangelium, haec
eadem translatio in gentibus reperta est, et secundum hanc ab Ecclesiis
Christi primum sacrae Scripturae legi coeperunt. Postea vero, quia eidem
translationi quaedam deesse probata sunt, quae in hebraica veritate tam
ipsius Christi quam apostolorum praedicantium auctoritas contineri
promulgaverat, conati sunt et alii sacram Scripturam de hebraica lingua
in graecum transferre sermonem. Secundam igitur et tertiam et quartam
translationem fecerunt Aquila, Symmachus, Theodotion. Quorum primus
videlicet Aquila, Judaeus; Symmachus vero et Theodotion Hebionitae
haeretici fuerunt. Obtinuit tamen usus, ut post Septuaginta interpretes
Ecclesiae graecorum eorum reciperent exemplaria et legerent. Post haec
accessit quinta, quae Vulgaris dicitur; quae quodam tempore in Jericho
reperta est. Sed quis auctor ejus fuerit, usque hodie ignoratur. Sextam
et septimam Origenes fecit, cujus codices Eusebius et Pamphilus
vulgaverunt. Octavo loco Hieronymus accessit, non jam de hebraeo in
graecum sicut priores, sed de hebraeo in latinum transferens sermonem.
Cujus translatio, quia hebraicae veritati concordare magis probata est,
idcirco Ecclesia Christi per universam latinitatem prae caeteris omnibus
translationibus, quas vitiosa interpretatio, sive prima de hebraeo in
graecum, sive secunda de graeco in latinum facta, corruperat, hanc solam
legendam et in auctoritate habendam constituit. Usu autem pravo [primo]
invalescente, qui nonnunquam solita magis quam vera appetit, factum est,
ut diversas diversis sequentibus translationes ita tandem omnia confusa
sint, ut pene nunc cui tribuendum sit, ignoretur.
|
|