|
Hugo de Sancto Victore illustri apud Saxones genere ortus, illustriorem
reddidit decimi saeculi finem, in quo lucis usuram accepit. Is
teneriorem puerorum cum implesset aetatem, in dioecesi Halberstadensi
traditus est monasterio Sancti Pancratii ut ab ejusdem canonicis
regularibus institueretur. In litterarum vero studiis progressus fecisse
non mediocres docet, cum notissima rei ipsius veritas, tum ipsemet Hugo
lib. III Didasc. cap. 3. Verba si quis requirit, haec sunt: Ego
affirmare audeo, nihil me unquam quod ad eruditionem pertineret
contempsisse, sed multa saepe didicisse, quae aliis joco, aut
deliramento esse viderentur. Memini me, dum adhuc scholasticus essem,
elaborasse, ut omnium rerum oculis subjectarum, aut in usum venientium
vocabula scirem, perpendens libere illum naturam rerum non posse
prosequi, qui eorumdem nomina adhuc ignoraret. Saepe nocturnus
horoscopus ad hiberna pervigilia excubavi. Ubi autem decimum octavum
aetatis annum attigit, saeculi fugam meditari coepit. Id communicat
patruo Hugoni Halberstadensi Ecclesiae archidiacono, qui statim in hujus
consilii partem venit. Ambo igitur pares animis patria excedunt.
Proficiscuntur Massiliam ad monasterium Sancti Victoris, ibique,
precibus Deo profusis ac dono acceptis clarissimi martyris pignoribus
Lutetiam Parisiorum advolant; exciti nascentis Victorinae domus fama,
quae tunc late per orbem longeque disseminabatur. Haec porro sacra
pignora erant dens unus, et nonnulla capitis ac scapulae praesegmina,
quae offerunt Gilduino abbati Sancti Victoris primo, in cujus manus vota
emittunt, sanctique Augustini Regulam profitentur. Tunc praeter propter
annus erat Domini millesimus centesimus decimus quintus; et decimus
septimus Junii dies, quo haec acta sunt, non sine divini numinis
afflatu. Hinc post aliquod tempus confirmata votorum emissione Hugo
philosophicis primum, deinde theologicis monasterii scholis praeficitur;
quarum uberes fructus plaudentium omnium, qui hunc magistrum audierant,
approbatio brevi testata est. Quippe ex tam eximii viri disciplina
innumeri celebres prodierunt et philosophi et theologi, qui haustam ab
illo doctrinam ubique gentium profuderunt, atque ad diversos
ecclesiasticae dignitatis apices etiam summos inoffenso pede iverunt.
Quid commemorem abbates, quid episcopos, quid cardinales, quid alios
quorum vel solis describendis nominibus pagina non sufficeret? Sua sunt
unicuique gesta, unicuique vita. Suam Hugo, non discipulorum vitam
vixit. Hic ornamenta propria, non aliena quaeruntur. Igitur magister
Hugo cum in hoc scholastici exercitii genere, tum in aliis, quae ad
pietatem, et sincerum religiosae observantiae cultum pertinent, omne
reliquum vitae tempus quod annorum XXV fuit, diligenter insumpsit.
Quamobrem alios conscripsit libros, qui Scripturarum sensum et divinos
sacramentorum ritus explicant; alios vero, qui religiosae vitae pie
laudabiliterque instituendae rationem tradunt; alios tandem, qui variam
ac multiplicem eruditionem complectuntur: quae omnia sine dubio fecerunt
ut Hugo, et sui temporis clarum lumen, et alter fuerit appellatus
Augustinus. Unde sancti Thomas, et Bonaventura, Scotus et alii doctores
e schola Hugonem nostrum suarum sententiarum fautorem saepius laudant,
et patronum sequuntur. Res est notior quam ut illis comprobetur
exemplis, quae in illorum commentariis passim occurrunt. Totus ergo
litteris et monasticis institutionibus deditus nullum in monasterio
munus exercuit, nequidem prioris: tantum abest ut abbas fuerit contra
quam recentiores nonnulli Tritemius, Sixtus Senensis, Garzonius
Lateranensis canonicus, et alii ex incerta fama prodiderunt. Supremum
diem egit tertio Idus Februarii aetatis suae anno 44, Christi 1140, quo
Gilduinum abbatem primum vivere adhuc, et vixisse postea significant
scriptae ad eumdem Coelestini (Ann. Chr. 1143), Eugenii III (ann. Chr.
1147), Anastasii IV (ann. Chr. 1153), Hadriani IV (ann. Chr. 1154),
epistolae, quae in archivo monasterii asservantur. Memorant Vincentius
Bellovacensis , Durandus Mimatensis et Joannes Parisiensis Hugonem, dum
morti vicinus lecto decumberet, non consecratam respuisse hostiam, quae
pro viatico porrigeretur. Sed quod Mauritio Parisiensi episcopo Jacobus
de Vitriaco et Caesarius, synchroni testes et aliquod manuscriptum
carmen, id in Hugonem nostrum perperam transferunt.
|
|