EPISTOLA OSBERTI DE MORBO ET OBITU HUGONIS.

His accedit inedita de morbo et obitu Hugonis epistola, quam frater Osbertus valetudinarii praefectus ad fratrem Joannem familiarem suum scripsit.

Ea autem sic se habet:

Dilecto sibi in Christo F. Joanni, frater Osbertus in Domino semper valere. Pio postulas desiderio, charissime frater, quatenus de transitu dilecti tui videlicet M. Hugonis aliquid tibi scribam, ut secundum veritatem scire possis quomodo se habuit in illa sua extrema aegritudine. Accipe igitur quod desideras, sancte, pie, et juste per omnia; sed fortasse non vis me tam brevi loqui, et plenius audire de fine illius desideras. Non omnia explicare possum, pauca tamen quae praesens vidi, accipe. Hoc enim, nisi fallor, in petitione vestra fuit, ut nihil tibi scriberem, nisi illa quae a me vel visa vel audita fuissent; non dico de pura, plena et perfecta confessione, quam domino abbati et mihi satis diligenter, et ultra humanum modum profusis lacrymis, cum magna cordis contritione fecit, non prosequor crebram gratiarum actionem, quam pro sua praesenti aegritudine me audiente agebat Domino nostro Jesu Christo, illum psalmum saepe de cordis exsultatione eructans: Benedictus Dominus Deus meus in aeternum. Non in his immoror. Ad illa quae circa finem vitae suae dixit, vel fecit, veniam: et de his nobis erit sequens sermo. Pridie quam de hac vita transiret, mane veni ante illum et quaesivi ab ipso quomodo se haberet. Et cum respondisset bene sibi fore et in anima et in corpore, dixit mihi:

“Estne aliquis praeter nos duos?”

et ego:

“Non,”

inquam. At ille:

“Celebrasti, inquit, hodie missam?”

et cum respondissem hoc me fecisse,

“accede, inquit et insuffla in faciem meam in modum sanctae crucis, et accipiam Spiritum sanctum.”

Quod, cum prout jusserat fecissem, ipse Davidicum illud subjunxit:

“Os meum aperui et attraxi spiritum (Psal. CXVIII),”

fideliter intelligens et apostolos ex Domini Jesu insufflatione Spiritum sanctum accepisse credens, aperto ore, quasi hauriebat Spiritum de spiritu, et quia sciebat secundum Domini sententiam omnia possibilia esse credenti, ab homine posse accipere credebat quod ab homine non erat. O virum per omnia Catholicum! qui jam in extremis positus a sacerdote propter mysterium et communionem Dominici corporis et sanguinis, posse sibi Spiritum sanctum dari fideliter credidit, et tam devote expetiit. Tunc statim exhilaratus, credo, Spiritu Dei confortatus, in haec verba laetabundus erupit:

“Modo, inquit, securus sum, nunc in veritate et puritate ambulo, modo fundatus sum supra firmam petram et non possum moveri amplius: nunc licet totus mundus cum delectationibus suis veniret coram me, quasi pro nihilo ipsum reputarem, nec pro ipso toto aliquid contra Deum facerem. Modo praecipue cognosco misericordiam Dei circa me, ita ut de omnibus quae fecit mihi Deus in tota vita mea usque ad diem hanc, nihil horum tam gratum, tam suave, tam acceptum mihi esse potest, quam hoc, quod in praesenti mecum facere Deus dignatus est. Benedictus Dominus Deus meus in aeternum.”

His dictis humiliter petiit ut absolverem ab omnibus quae contra Deum fecerat. Hinc dimisi eum quiescere, facta prius absolutione prout petierat, et sic recessi a lecto ipsius. Proxima vero sequenti nocte circa galli cantum coepit graviter, et magis solito infirmari, ut occurrenti mihi ad eum, statim ut loqui coeperat, locutus est mihi de salute animae suae. Dehinc cum absolveretur a fratribus qui aderant, suggessi ei de recipienda sacra unctione. At ille cum gaudio suscipiens verbum, praecepit nobis ut ea quae necessaria forent parare non tardaremus. Inde peractis omnibus jam illuxerat dies, et fratres circumvenientes circa eum fecerunt pro more visitationem cum psalmis et orationibus. Qua expleta interrogavi eum an vellet exspectare, donec dominus abbas veniret; non enim tunc praesens erat, sed mandatum fuerat illi, ut celeriter venire deberet. At ille mihi respondens:

“Facite, inquit, quod facturi estis, quandoquidem Deus vos congregavit.”

Convenerant enim ad eum multi venerabiles religiosi, monachi, canonici regulares ac presbyteri et caeteri clerici, laicorum etiam non defuit copia. Celebrata igitur unctione, quaesivi ab ipso si vellet accipere corpus Domini, non enim paratum erat in praesenti, quia nudius tertius communicaverat. At ille magna cum increpatione respondit mihi:

“Deus meus! quaeris si velim Deum meum? curre cito in ecclesiam et affer cito corpus Domini mei.”

Quod cum, prout jusserat, fecissem, veni ante lectum ejus et tenens panem sanctum vitae aeternae manibus meis:

“Adora, inquio, et cognosce corpus Domini nostri.”

Ille vero erigens se, quantum valebat, et extollens utrasque manus suas ad sancta illa:

“Adoro, inquit, coram omnibus vobis Dominum meum, et accipio ut salutem meam.”

Deinde, post comestionem corporis Jesu, petivit ut daretur sibi crux, quae ibi praesens erat. Quam cum accepisset in manus, signavit se cum eadem cruce, et postquam multum devote osculatus est eam, accepit pedes crucifixi in os suum, et sic diu tenens pedes in ore suo, sanguinem, qui de pedibus arte pictoris manare videbatur, quasi infans ad ubera matris obortis lacrymis suxit. Credibile est, quia sicut coram astantibus nobis carnem Filii hominis manducaverat, ita vir sapiens tunc etiam quodammodo sanguinem ejus visibiliter bibere voluerat. Parvo post haec interjecto spatio, cum suggessissem ei ut diceret versum illum:

“In manus tuas, Domine, commendo spiritum meum (Psal. XXX),”

ille respondit:

“Credo quod existimas me facere quaestionem de eodem versu.”

Et velle ab eo solutionem audire dixit. ---

“Dominus, inquit, Jesus Christus exiturus de hoc mundo dixit hoc: Pater, in manus tuas commendo spiritum meum quem tradidisti mihi, et a te accepi. Quo dicto, siluit, et irruente hora mortis ad modicum loqui non valens et ipse Pater suscepit illum.”

Ad quem ego.---

“Et tu, inquam, qui exiturus es de hoc mundo, debes id dicere ut Deus suscipiat spiritum tuum.”

Proinde ille paulisper secum existens et alta ducens suspiria, omnibus nobis audientibus, tandem in haec verba prorupit:

“In manu inquit, et in fortitudine tua commendo spiritum, Domine, quem tradidisti mihi et a te accepi.”

Quo dicto siluit et irruente hora mortis, ad modicum loqui non valens, iterum rediit, et, resumpto spiritu, nescio quid secum dicere coepit, et cum quaesissem ab ipso quid diceret, aperta voce respondit, et ait:

“Consecutus sum.”

Et ego:

“Quid, inquam, consecutus es?”

at ille prae nimia angustia plena verba proferre non potuit, et cum iterum interrogaretur in quantum intelligere potuimus, qui circa eum stetimus, hoc respondit:

“Accipiet, inquit, spiritum meum.”

Deinde propria manu pectus tundens invocavit beatam Dei Genitricem dicens:

“Sancta Maria, ora pro me.”

Resumpto spiritu:

“Sancte Petre, inquit, ora pro me.”

Et post pusillum locutus est mihi:

“Quem, inquit, de sanctis amplius invocabo?”

Et cum nominassem sanctum Victorem,

“Sancte Victor, inquit, ora pro me.”

Haec dixit et siluit et os justi clausum est, quod sapientiam parturire consueverat: et lingua sapientis, quam melius secundum scientiam ornaverat, faucibus adhaesit. Post haec quasi per spatium unius horae supervixit. Et sic astantibus et orantibus fratribus reddidit spiritum in manus ejus, ut credimus, cui illum dudum tradiderat, et in cujus fortitudine ipsum eumdem spiritum commendaverat. Transivit autem venerabilis et eruditissimus doctor Hugo de hoc mundo in confessione summae Trinitatis tertio Idus Februarii, feria III, hora 3 ipsius diei, bonus, humilis, mansuetus et pius.