|
Ex iis autem quae Hugonis excessum consecuta sunt, memorandum profecto
est id quod Joannes Aquila Caroli Valesii clericus publico instrumento
sic asseruit:
Omnibus Christi fidelibus Joannes Aquila humilis Christi servus aeternam
in Domino salutem. Omnipotentis Dei beneficia suis clare impensa
fidelibus et prudentibus servis non sunt abscondenda, nec ponenda sub
modio oblivionis, sed super candilabrum jugis memoriae, ut luceant
omnibus, qui in domo Dei constituti sunt, et ut posteris exemplum
praebeant, qualiter unusquisque talentum sibi creditum studeat Domino
duplicatum reportare. Quia vero inter caetera Dei beneficia, mihi Joanni
Aquilae sacerdoti, licet indigno, divinitus impensa, unum Deus
omnipotens per suam ineffabilem clementiam concedere dignatus fuit, non
meis meritis, sed sola dignatione misericordiae suae, per merita et
intercessionem celebris memoriae et sanctae recordationis reverendi M.
Hugonis de Sancto Victore olim canonici et solemnis magistri sacrae
theologiae, in monasterio Sancti Victoris Parisiensis. Qui licet per
sacrosanctam matrem Ecclesiam, sanctorum catalogo ascriptus non fuerit,
ideoque non audeam ipsum praesumptuose propria temeritate appellare vel
nominare sanctum, ipsius tamen scriptis authenticis, gestis
laudabilibus, sanctisque operibus, quibus in vita sua floruit et
salubriter fructificavit, caeterisque meritis suis exigentibus, pie
credo ipsum inter caeteros beatos esse magni meriti apud Deum. Et, ne de
hujusmodi taciturnitate vel ingratitudine beneficii mihi a Deo
miraculose collati per ipsius Venerandi M. Hugonis, et pie credo,
merita, offensam Dei et suam incurrere possim (quod absit!) miraculum
quoddam, quatenus de facto accidit, duxi tenore praesentium praesentibus
et posteris publicare. Anno siquidem Domini millesimo trecentesimo
vicesimo quinto, mense Julio, circa festum beatae Mariae Magdalenae,
gravis infirmitas invasit dominum Carolum comitem Valesii, dominum meum,
cujus obsequiis insistebam: cumque de ipsius vita, vel hujusmodi
infirmitatis evasione desperaretur a medicis, ad Dei omnipotentis
misericordiam et sanctorum suffragia duxi salubriter recurrendum, et per
loca religiosa et collegiatas ecclesias Parisius discurrens, missas de
Spiritu sancto et alia orationum suffragia, supplicavi pro eodem comite
humiliter celebrari. Cumque in hujusmodi prosecutione propositi
discurrerem, contigit me ad monasterium Sancti Victoris Parisiensis
personaliter pervenire, cujus claustrum ingrediens, reduxi ad memoriam
scripta authentica, et gesta laudabilia, caeteraque sancta opera
fructuosa praefati sanctae memoriae venerandi magistri, ad quam duxit me
ejusdem canonicus, ostendens mihi unam parvam et humilem tumbam
lapideam, quae est in ingressu per quem itur de dicto claustro ad
ecclesiam dicti loci, ubi cum devotione vovi Deo et B. Virgini quod, si
per merita et intercessionem praefati venerandi magistri placeret vitam
prolongare domino meo praefato, oblationem meam Deo ac B. Mariae ac
praefato magistro devote redderem, cum affectione qua possem Dei gratiam
ac misericordiam ac Beatae virginis Matris suae humiliter interpellans,
et praefati venerandi magistri merita et intercessionem dicti magistri,
(ut pie credo) quod hora vel quasi voti emissi praefatus dominus meus
per Dei gratiam craticavit, et de sua infirmitate adeo convaluit, quod
per aliqua tempora postea vixit, votique promissionem juxta
possibilitatem meam complevi: narrans cuidam de fratribus dicti
monasterii et manifestans quid tunc miraculose contigerat in persona
dicti domini mei ad Dei laudem et gloriam et per merita praefatae
sanctae memoriae venerandi M. Hugonis de Sancto Victore. Et hoc idem
omnibus nobis Christi fidelibus per hoc praesens scriptum signo meo
solito, quo tanquam publicus auctoritate apostolica notarius hactenus
usus fui, significo, ut de virtute in virtutem et de bono in melius
semper cum Dei adjutorio pariter proficere studeamus. Acta sunt haec
Parisiis anno et mense praedictis. Ego Joannes Aquila clericus
Xantonensis publicus auctoritate apostolica notarius, huic scripturae
praesenti, propria manu apposui signum meum solitum in testimonium
praemissorum.
Hoc autem miraculum, quo testatissimam esse Hugonis sanctimoniam voluit
Deus, in causa fuit, cur postea corpus illius e claustro pone majus
altare transferretur, ubi hodieque in eminenti tumulo conditum visitatur
cum elogio, quod abbas Guillelmus a Sancto Laudo composuit. Ex quo
tempore coepit hic tumulus paulo religiosius haberi. In quibusdam enim
festis diaconus qui majori missae inservit, altare Beati Dionysii et
tumulum Reginaldi Parisiensis episcopi et Hugonis nostri incenso thure
suffitum vadit. Caeterum, celebre tanti doctoris nomen forsitan effecit
ut cononici regulares S. Joannis in Laterano suum esse Hugonem
venditarint, sed id tam imperite tentatum est a Garzonio Lateranensi
canonico, ut sua sponte rei falsitas dissiliat. In Hugonis enim operibus
quae anno 1588 Venetiis imprimi curavit Garzonius, hanc magistri Hugonis
de Sancto Victore canonici regularis Lateranensis epigraphen singulis
tractatibus et libris praefixit, quo nihil falsius est, aut a prisca
traditione aliemus. Longe aliter se, habet Parisiensis editio, quae anno
1526 accurata est; in hac enim sicut et in manuscriptis exemplaribus,
unde prodiit Lateranensis nomen nec legitur nec legi debet, quod et
Necrologia Sancti Victoris et plures antiqui scriptores confirmant, a
quibus Hugo non Lateranensis canonicus, sed Parisiensis de Sancto
Victore nuncupatur.
|
|