|
Quaeris de voluntate Dei, et de voluntate hominis similiter. Christus
Deus fuit, et ideo voluntas divina in illo fuit. Et quia etiam homo
fuit, similiter voluntas humana in illo fuit. Non dico humanam quam
culpa et vitium hominis facit, sed quam natura hominis requirit. Ergo in
Christo divina voluntas fuit in quantum Christus Deus fuit; et similiter
humana voluntas in ipso fuit in quantum ipse homo fuit. Humana autem
voluntas tripliciter consideratur; secundum rationem, secundum pietatem,
secundum carnem. Ergo in Christo voluntas fuit divinitatis et voluntas
rationis, et voluntas pietatis et voluntas carnis. Voluntas divinitatis
per justitiam sententiam dictabat; voluntas rationis per obedientiam,
veritatem approbat; voluntas pietatis per compassionem in malo alieno
suspirabat; voluntas carnis per passionem in malo proprio murmurabat.
Vide an non omnia haec in Christo. Ille leprosus qui sanitatem
precabatur et majestatem confitebatur, potentiam voluntatis divinae
confessus est, dicens: Domine, si vis, potes me mundare (Luc. V). Et
Dominus ut ejusdem voluntatis divinae et sententiam et potentiam
ostenderet propter sententiam ait: Volo, propter potentiam subjunxit
mundare (ibid.). Hoc est exemplum voluntatis divinae in Christo. Propter
voluntatem rationis, quae voluntati divinae per obedientiam
subjiciebatur, dixit: Spiritus quidem promptus est (Matth. XXVI).
Propter voluntatem carnis, quae poenam horrendo per infirmitatem
passioni renitebatur dixit: Caro autem infirma (ibid.). Spiritus
promptus erat per voluntatem rationis dispositionem divinae voluntatis
in passione carnis suae sequendo. Caro autem infirma, per naturalem
providentiam qua malum suum odire acceperat, passioni renitendo.
Secundum voluntatem itaque deitatis in dispositione praecedentem, et
secundum voluntatem rationis divinam dispositionem approbantem et
subsequentem Christus pati voluit. Secundum autem voluntatem carnis,
secundum quam naturaliter in quantum homo fuit, eamdem carnem suam quia
odio non habuit, pati noluit. Neque in hoc tamen divinae voluntati
contrarius fuit; quia et hoc ipsum quod noluit eum nolle divinae
voluntatis fuit.
|
|