CAPUT 2

Erat adhuc alia voluntas in Christo, voluntas pietatis sive humanitatis. Nam ipsa pietas humanitas vocatur, et dicuntur humani qui pii sunt, et facile alienis miseriis compatiuntur. Proprium est enim humanitatis compati et moveri pietate in miseria aliena. Bestia pati potest, compati autem humanitatatis est proprium. Idcirco voluntas pietatis, voluntas humanitatis vocatur, quia hominis est pietate moveri. Et haec similiter secundum naturam humanitatis in Christo invenitur. Cum appropinquaret Jerusalem videns civitatem flevit super eam (Luc. XIX). Quare flebat si non dolebat? Ergo noluit quod doluit. Quid doluit? perditionem. Si doluit de perditione illorum, noluit perditionem illorum. Quomodo noluit? Secundum voluntatem utique divinam quod justum futurum erat, voluit. Secundum voluntatem rationis, justitiae consensit, et justitiam approbavit. Porro secundum voluntatem pietatis sine odio justitiae condoluit miseriae, quemadmodum secundum voluntatem carnis justitiam non accusabat, sed poenam recusabat. Unaquaeque voluntas quod suum erat operabatur, et quod ad se pertinebat sequebatur. Voluntas divina justitiam, voluntas rationalis obedientiam, voluntas humanitatis misericordiam, voluntas carnis naturam. Neque alia alii contraria erat, sed unaquaeque quod suum erat appetiit, ut quamvis ad aliud esset, alii tamen contraria non esset. Hoc est ut licet ad aliud velle haberet, ad aliam tamen nolle non haberet. Sicut enim divinitati natura erat justitiam non deserere, sic carni justum erat naturam servare; et pietati alienam miseriam non amare. Sic itaque in Christo voluntas fuit divinitatis, justitiam dictans; voluntas rationis, justitiam approbans; voluntas humanitatis, per quam nulli malum voluit; voluntas carnis, per quam sibi poenam noluit. Justum itaque carni erat, quod passionem suam noluit, quia hoc erat secundum naturam, et justum Deo erat, quod passionem illius voluit; quia hoc erat secundum justitiam. Neque enim idcirco caro noluit, quia Deus voluit, sicut et Deus idcirco non voluit, quia caro noluit. Similiter et pietas quod secundum affectum compassionis in poena vel perditione miserorum misericorditer noluit, nequaquam contra Deum id juste volentem noluit; sed quod suum erat amavit misericordiam, et tamen quod suum non erat non improbavit justitiam. Sane sciendum quod id quod caro mortalis timore passionis uritur, et pietas amore compassionis passibiliter movetur, praesenti tantum vitae debitum est, in qua et malis compassio debetur, quandiu corrigi possunt; et bonis passio non tollitur quandiu meliores esse possunt. Cum autem mortale hoc induerit immortalitatem, et corruptibile hoc incorruptionem (I Cor. XV); tunc utique sicut carnem nec passio neque timor passionis ullius affliget; sic mens nullam ex compassione alieni doloris poenam suscipiet. Illic quippe et caro habebit contra passionem securitatem, et anima habebit in pietate puritatem. Securitas carnis erit ex impassibilitate, puritas mentis ex veritate. Intellige quae dico. Pati et compati utrumque poena est. Pati datum est homini pro iniquitate; compati autem praeceptum est pro bonitate. Justum est enim et aequum coram Deo, ut qui patitur compatiatur, ut per passionem deleatur iniquitas, per compassionem exerceatur bonitas. Hoc siquidem ad bonitatem pertinet vitae mortalis, ut se in aliis conditioni suae accommodet, et alienae passionis per compassionem particeps efficiatur, ut sicut id quod patitur necessitatis est, ita id quod compatitur opus sit bonitatis. Ubi autem pati non erit, compati non erit. Non tamen quia crudelitas erit in poena aliena, sed quia cruciatus non inerit ex aliena miseria. Hic compati virtutis est; illic non compati, felicitatis. Hic compateris voluntate, moveris pietate, condoles bonitate. Illic non compateris felicitate, non moveris aeternitate, non condoles impassibilitate. Sic itaque compati esse non potest, nisi illic tantum ubi pati esse potest, quoniam et ipsum compati, pati est. Sane qui illic pati non exuunt compati non deponunt; quia sicut pro sua iniquitate corruptibiliter patiuntur, ita pro aliena infelicitate secundum vitae mortalis affectum carnaliter compatiuntur. Hinc est quod dives ille in tormentis positus pro fratribus sollicitatur, ut ei ad miseriae cumulum accederet, quod eum in sua poena etiam aliena miseria cruciaret. Abraham autem etiam cruciatum vidit, et tamen sive compassionis dolore in certitudine felicitatis persistens (Luc. XVI), eum per justitiam repulit dicens: Fili, recepisti bona in vita tua, et Lazarus similiter mala (ibid.). Hinc est etiam quod Psalmista praevidens quemadmodum in illo aeternitatis gaudio corda justorum divinae justitiae per veritatis amorem immutabiliter inhaerentia, non aliud appetere vel approbare poterunt, nisi hoc solum quod secundum illam esse cognoscunt ait: Introibo in potentiam Domini; Domine, memorabor justitiae tuae solius (Psal. LXX). In hac autem vita ubi ejusdem divinae justitiae sententiam perfecte nec scire nec praescire possumus, quaedam etiam quae secundum ipsam justa non sunt sine injustitia velle possumus; quia hoc solum ad nos pertinet ut ubi nescimus quid potius Deo placeat, hoc potissimum eligamus quod pietati concordat. Ubi autem divinae justitiae sententia immutabiliter praefixa ostenditur, contra eam deinceps pietati locus non debetur. Quia si quid nos illic ex compassione tetigerit, vel ex vitio est affectui dominante, vel ex infirmitate corruptibilis naturae passioni resistere non valente. Triplex enim compassionis modus est. Est quippe compassio, alia ex vitio alia ex natura, alia ex virtute. Compassio ex vitio est quando affectus illic reprehensibili dolore tangitur, ubi illicito prius amore tenebatur. Compassio ex natura est quando ex insito sibi pietatis affectu animus alienis aerumnis condolet, quoties contra pietatis vel humanitatis mensuram naturam opprimi sive affligi videt. Compassio ex virtute est quando propter Deum alienis doloribus compatimur, cum scilicet vel justitiam premi vel innocentiam affligi videmus. Compassio ex vitio, culpabilis est? compassio ex natura, irreprehensibilis; compassio ex virtute laudabilis, prima reprehenditur, tertia laudatur. Secunda autem nec culpam habet, quia ex natura est; nec praemium, quia ex virtute non est. In hac ergo vita quandiu caro mortalis laedi potest passione, tandiu etiam animus mutabilis tangi potest compassione. Ubi autem utrumque veraciter impassibile erit, tunc profecto neque passio carni, neque compassio menti ulla inesse poterit. Nunc ergo mutabilitate sua bene utrumque utitur, si et caro in passione patientiam non deserit, et animus in compassione justitiae mensuram non transcendit. Si igitur tempus compassionis quaeris, quandiu pati possumus compati debemus. Si locum quaeris, illic compassionis miseria exhibenda est, ubi adhuc passionis misericordia desperanda non est.