|
David, aegrotante filio, lacrymas fudit; mortuo faciem lavit (II Reg.
XII), ut ostenderet quod tandiu compassionis miseria portanda est
quandiu passionis misericordia desperanda non est. Est tamen quidam
compassionis affectus qui naturam etiam perditam miseratione
prosequitur, secundum quem in nostri generis similitudine sicut culpae
non corrigendae irascimur ita naturae non exstinguendae miseremur. Nunc
autem vita mortalis et mutabilitati subdita, interim pro parte miseriae
sustinet; sed postea ad incorruptionem translata deponet. Nunc infirma
in utroque et passione videlicet in carne, et compassione in mente, tunc
in utroque sanabitur, ut per immortalitatem carnis contra passionem, et
per immutabilitatem mentis contra compassionem confirmetur. Sicut enim
aegritudo carnis est pati, ita aegritudo mentis est compati. Propterea
Deus homo, qui utrumque tollere venit utrumque toleravit. Suscepit
passionem in carne; suscepit compassionem in mente. In utroque aegrotare
voluit propter nos, ut in utroque nos aegrotantes sanaret. Infirmatus
est passione in poena sua; infirmatus est compassione in miseria aliena.
Eousque passionem sustinuit, ut pro morituris moreretur, eousque
compassionem suscepit, ut pro perituris lacrymaretur. Propter miseriam
carnem suam tradidit ad passionem, propter misericordiam animam suam
turbavit ad compassionem. In carne sua doluit pro nobis patiendo, in
mente sua condoluit nobis compatiendo, et quemadmodum carnis infirmitas
in ipso secundum affectum naturae noluit poenam suam, sic mentis pietas
secundum affectum misericordiae noluit miseriam alienam. Sicut enim
calicem passionis secundum carnis voluntatem a se transferri postulabat,
quem non transferendum praesciebat, sic sententiam condemnationis
secundum pietatem aliis mitigari orabat, quam immutabiliter praevidebat.
Pietas enim quod suum erat operabatur miserando, et ratio quod suum erat
sequebatur divinae dispositioni obediendo. Propterea nihil
contrarietatis erat. Si Christus homo secundum affectum pietatis quam in
humanitate sua assumpserat, aliquid volebat quod tamen secundum
voluntatem divinam in qua cum Patre omnia disponebat futurum non esse
praesciebat; quia et hoc ad veram humanitatem pertinebat, ut pietate
moveretur, et hoc ad veram divinitatem pertinebat, ut a sua dispositione
non moveretur. Itaque secundum utrumque fecit quod debuit. Neque ideo
sibi contrarius fuit si secundum pietatem humanitati congruam voluit,
quod secundum justitiam divinitati debitam noluit; quia et hoc velle, et
illud nolle utrumque voluit. Scriptum est: Jesus autem infremuit spiritu
et turbavit semetipsum (Joan. XI). Hic intendite: Turbavit semetipsum
(ibid.). Quomodo turbavit? Quae fuit ista turbatio qua semetipsum
turbavit Jesus? Pietas ipsa, miseratio ipsa fuit turbatio. Bona
turbatio, bene turbabatur qui pietate movebatur? Turbavit seipsum.
Miseratio turbavit eum, et ipse semetipsum turbavit, qui miserationem
sponte suscepit. Sicut tradidit semetipsum, quando Judas tradidit eum:
sic turbavit semetipsum quando miseratio turbavit eum. Notum est hoc et
frequenti usu probatum. Dicitur homini quando aliquid patitur: Tu
teipsum turbasti; tu tibi fecisti malum hoc. Sic Jesus semetipsum
turbavit, quando miseratio turbavit eum quam sponte susceperat; et
semetipsum tradidit, quando ille tradidit cui ad tradendum potestatem
concesserat. Sic itaque Jesus in humanitate assumpta quandiu eam
passibilem portare voluit secundum proprietatem humanitatis et passionem
in carne et compassionem in mente portavit. In qua tamen modo ad
immutabilitatem translata nec pati potest ad corruptionem, nec compati
ad turbationem. Quoniam Christum secundum hominem novimus et patientem
et compatientem novimus (II Cor. V). Defecerunt, inquit, sicut fumus
dies mei, et ossa mea sicut cremium aruerunt (Psal. CI). Dies defecerunt
propter passionem; ossa aruerunt propter compassionem, propter passionem
mortua est caro, propter compassionem arefacta est anima. Dolor
compassionis quasi frixura quaedam animae fuit, qua urebatur
miseratione, premebatur compassione, siccabatur desperatione;
desperatione dico non propter se, sed propter illos, qui nec in malo
corrigendi, neque a malo erant liberandi. In his omnibus Christum
secundum carnem novimus quando veram humanitatem et in vera humanitate
veram portavit mortalitatem (II Cor. V). Nunc autem eam secundum carnem
non novimus, postquam resurgens a mortuis jam non moritur, mors illi
ultra non dominabitur. Quod autem vivit, vivit Deo (Rom. VI).
|
|