Hugo de S. Victore

ADNOTATIONES ELUCIDATORIAE IN LIBROS REGUM

Et primo de numero librorum, deinde de explanatione.

Liber Regum apud nos quatuor distinctionibus clauditur,
quarum duae priores apud Hebraeos liber Samuelis dicuntur;
duae sequentes Malachim Ramatham, sicut in Hebraeo, vel ut
quidam Arimathaim, unde Arimathia in Evangelio.

ADNOTATIUNCULAE IN REGUM PRIMUM.


I REG. II.

Donec sterilis peperit plurimos, id est septem. Post Samuelem enim tres filios et tres filias [littera habet duas]: itaque septem. Addunt de uno filiorum septimum natum; qui est et ejus, ut sint septem. Videbis aemulum tuum in templo in universis prosperis Israel. Videbis in filiis tuis: ipsi enim videbunt post te.