I REG. XVII.

David caput Philisthaei attulit in Hierusalem, hinc apparet jam eo tempore communem fuisse habitationem in Hierusalem, et filiis Israel et Jebuseis: ad quam velut excellentiorem civitatem, ob gloriam triumphi caput Philisthaei David attulit. De qua stirpe descendit hic adolescens? Responditque Abner, etc. Quomodo Saul hic David ignorat, et progeniem ejus quaerit; cum superius ad Isai patrem ejus misisse legatur, dicens: Mitte ad me David filium tuum, qui est in pascuis. David quoque ad eum venisse, et coram eo stetisse, dilectusque ab eo fuisse, et armiger ejus factus asseratur. Sed notandum quod potentes in quotidiana hominum frequentia positi, non omnes circa se conversantes possunt agnoscere: praecipue eos quos nec dignitas personae commendat, nec diutina conversatio familiares efficit. Quia igitur David puer adhuc et contemptibilis, neque regia familiaritate dignus brevi tempore cum Saule manserat, non mirum est si eumdem modo ad tam egregium opus procedentem diligentius notatum ignorat. Nam quod prius eum ad Isai patrem ejus mittens ex nomine vocat; nequaquam notitiae ascribendum est quia eo nomine illum vocat quod ex relatione suggerentium didicit. Non autem ex praecedentis notitia familiaritatis agnovit,